BCCCAP00000000000000000000547

320 DE DEO CREANTE, th. 26, n. 571-574 Ex ratione theologica.- Ex refutatione aliarum sententiarum. 1. 0 ) Emanatismus repugnat simplicitati et immutabilitati divinae. 2.º) Traducianismus materialis repugnat quia anima humana est spiritualis et generari nequit per semen materiale parentum. 3. 0 ) Traducianismus spiritualis repugnat quia animae parentum, utpote spirituales, sunt simplices et inJ.ivisibiles, nec emittunt semen spirituale. 4. 0 ) Creatianismus humanus repugnat quia creare est solius Dei, non vero hominum. 5.º) Evolutionismus repugnat quia sensitivum converti nequit in spirituale, sicut nec temporale in aeternum, aut corruptibile in inco– rruptibile. 572. Scholion.- Att8.men, aliquo sensu dici potest parentes homi– nem uenerare, nam sunt causae instrumentales, non perfectivae, sed rlispositivae, ad cujus influxum Deus infundit animam. Parentes enim ita disponunt materiam ut Deus, juxta leges ab ipso positas, non pos– sit sine miraculo animam rationalem non creare aut non infundere; quia igitur parentes materiam disponunt, et dispositio materiae pos– tulat creationem animae ejusque infusionem, jure merito dici potest parentes hominem generare, non quia animam creent, sed quia tales dispositiones exigant et postulent animae creationem ejusque infusio– nem in corpore. Pars. 2.ª: Quum corporibus infunduntur. Status quaestionis.-Quaeritur quando anima a Deo creetur, an sci– licet singulae animae praeexistant, vel e contra, tune creentur quando corporibus uniuntur. 573. Adversarii. a) Praeexistentianistae docuerunt omnes animas rationales esse ipsos angelos qui peccarunt, sed in poenam peccati commissi, fuisse in corporibus inclusas; lünc omnes animae rationa– les fuerunt a Deo creatae ab initio temporis (24). b) Leibniz docuit hanc eamdem animarum praeexistentiam, sed sine figmento peccati commissi; ídem videtur docuisse Rosminius (25). c) Aliqui philosophi veteres, et nonnulli theologi recentiores, di– xerunt fetum humanum primo informari anima vegetativa; deinde, pereunte priori, sensitiva, ac demum intellectiva, cum corpus ad debi– tam dispositionem venerit (26). 574. Censura.-Est doctrina theologice certa. l.º) Praeexistentianismus Oriaenis est haereticus. «Si quis animas humanas dicit primo in caelesti habitatione peccasse, et pro hoc in cor– para humana in terra dejectas, sicut Priscillianus dixit, a. s.» (27). (24) (2.5) (26) (27) Ita praecipue ÜRIGENES: crf. G. BARDY, Origcne, in DTC., 11, 1531 sqs.; PRIS– CJLLIAN1ST,'\E, cfr< TILER.O~T, 2, 256. LEIBNIZ. Tcntam'ina thco,,., p. 1, n. 91; RüSMINI. DENZINGER, 1924. Ita ARISTOTELES, De gencrat. animal., lib. 2, c. 3; STUS. THOMAS. l. q. 118, ª· 2 .. ad 2; MICHAEL DE MARÍA, Anthropologia, p. 2, q, 2, ª· 7, prop. 2. DENZHsGER, 23G, 203

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz