BCCCAP00000000000000000000547
318 DE DEO CREANTE, th. 26, n. 569-571 e) Traducian:!.smus materialis, per sEmen materiale, dici debet hae– reticus, quia componi nequit cum spiritualitate et immortalitate animae humanae. f) Opus Froscharnmer in Indicem fuit relatum, die 5 martii 1857. g) Sententia Rosminii fuit damnata in Decreto S. Officii, 14 dec. 1887. h) Denique tandem Pius XII clare et expresse ait: «animas enim a Deo immediate creari, catholica fides nos retinere jubet» (9). 570. Probatur ex Sacra Scriptura. l.º) Animam Adami vere a Deo creatam esse, ex supra dictis constat, nam Deus «inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae et factus es.t hamo in animam 1.1iventem» (10). Ex quo textu sic arguo: Illud dicitur ex nihilo creari quod non educitur de potentia subjecti, sed quod immediata Dei operatione -efficitur. Atqui talis est creatio animae Adami. Ergo... Et notare oportet maximum discrimen quod intercedit ínter pro– ductionem animae Adami et productionem animalium et plantarum; nam quando agitur de productione animalium et plantarum, ipsa ma– teria (sub influxu divino) concurrit ad productionem vitae: «Producat terra animam viventem ... » «Germinet terra herbarn virentem ... », et sie de aliis. Sed cum agitur de productione hominis, terra nullo mo,o concurrit ad effectionem principii vitalis, sed solus Deus id efficit immediata operatione creativa, a materia omnino independenti. 2. 0 ) Singulas ánimas a Deo creari constat: 571. a) Ex eo quod anima cujuslibet hominis ejusdem sit rationis ac anima Adami. Atqui anima Adami, utpote spiritualis, non potuit pro– duci nisi per creationem. Ergo a pari anima humana a Deo solo creatur. Quod autem substantia spiritualis fieri debeat per creationem, evi– denter constat, quandoquidem fieri non possit ex alío ente sive corporeo sive Bpirituali, ideoque fieri clebeat ex nihilo sui et subjecti: Non ex corporeo, quia substantia spiritualis est a materia indepen– dens in ejus fieri, in esse et in operari. Non ex spirituali, quia oporteret subjectum substantialiter mutari et corrumpi, quod aperte repugnat. b) Ex aliis locis Sacrae Scripturae: «Memento creatoris tui... antequam revertatur pulvis in terram suam. unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum» (11). «Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam» (12). «Qui (Deus) finxit sigillatim corda eorum» (13). Stus. Hieronymus, exponens primum textum allatum ha-ec scribit: «Ex quo satis ridendi (sunt), qui putant animas cum corporibus sert, 19) EnrJycl «Flumani Generis», AAS., 42 (1950), 575. (10) Gen., 2. 7. ( 11) Eccl .• 12, 1-7. (12) I~., 57, Hl. (131 Ps. 32, 15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz