BCCCAP00000000000000000000547

DE ANIMAE CREATIONE, th. 26, n, 568-569 317 --------- Si haec a parentibus generatio et in filios animae traductio fit per semen materia/e, appellatur traducianimus; si vero fit per semen spi– rituale, appellatur generatianismlls (2). e) Creatianismus humanus. Aliqui catholici, ut facilius explica– rent transmissionem peccati originalis, dixerunt animas filiorum a pa– rentibus e nihilo produci, sed potestate ipsis tradita a Deo (3). d) Evolutionismus. Rosminius hanc singularem protulit sententiam: «Non repugnat ut anima humana generatione mutiplicetur, ita ut concipiatur eam ab imperfecto, nempe a gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellectivum procedere. Cum sensitivo principio in– tuibile fit esse, hoc solo tactu, hac sui unione, principium illud antea sentiens, nunc simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, na– turam mutat, ac fit intellir;ens subsistens atque immortale» (4): Hunc ipsum errorem docuerunt antiqui Philosophi, quorum doctri– nam sic proponit Stus Thomas: «Alii dicunt quod illa eadem anima, quae primo fuit vegetativa tantum, postmodum per actionem viventis quae est in semine, perduci– tur ad hoc ut ipsa eadem fíat sensitiva, et tandem ad hoc ut ipsa eadem fíat intellectiva, non quidem per virtutem activam seminis, sed per virtutem superioris agentis, scilicet Dei de foris illustrantis. Et prop– ter hoc dicit Philosophus... quod intellectus venit ab extrínseco» (5). 569. Censura. a) Quod animae humanae procedant a Deo, est doctrina de fide definita ex Concilio Lateranensi IV ,et Vaticano, ubi di– citur omnes substantias spirituales et materialBs ,esse a Deo creatas. b) Quod procedant a Deo per creationem immediatam, est saltem theologice certum, vel etiam de fide, quia, ,etsi nullum adsit documen– tum magisterii ecclesiastici, tamen haec doctrina contin,etur in praedi– catione universali fid-ei christianae. e) Emanatio animae humanae a divina substantia, est doctrina haeretica: «Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam, credo et praedico» ( 6). «Si quis dixerit res finitas tum corporeas tum spirituales aut sal– tem spirituales, e divina substantia emanasse; aut divinam substan– tiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia... a. s.» (7) Ita Con– cilium Vaticanum contra Pantheismum. d) Traducianismus reprobatus est a Benedicto XII, eo quod intBr errores Armenorum recenseri debeat sententia juxta quam «anima hu– mana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore et angelus unus ab alio» (8). (2) Traducianismum videtur docuisse materialem: TERTULLIANus, apud Stum. Augustinum, eJJ. 190, c. 4, n. 14: spiritualem: STUS. AUGUSTINus, De Anima et rjus OTÍ¡)Í7W, lib. 1, c. 14; STUS. GREGORIUS MAGNUS, ep. 52, ad Secundl– num: STUS. rsroonrs HISPALE'lSlS, De eccl. off,, l\b. 2. c. 24. Cfr. TIXERONT, Hist. des dogmes; BAINVEL, DTC., art. Ame, col. 977 sqs. (3 l Ita KLEE. Xath. Doam., 2, pag, 204; FROSCHAMMER, Uber den Urspruno der mens"h/fnhrn Seelen (l\!unich, 1854). · (4) DENZINGER, 1910, 1911. (5) l. q. 118. a 2. ad 2. (6) DEc;zINGER, 348. (7) DEc;zINGEf!, 1P04; cfr. etlam 235. (8) DENZ!NGER, 533.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz