BCCCAP00000000000000000000547

316 DE DEO CREANTE, th. 26, n. 565-568 565. Scholion 11: De antiquitate generis humani.-De aetate generis humani non certo constat; sunt ínter palaeontologos qui dicant genus humanum 7 millia annorum transiisse; sunt qui plura adhuc millia admittant, sive 50 millia sive 100 millia. Historia antiquorum populorum non magis determinat tempus. Historia Sacra ante Christm:r.. ponit, in textu hebraico, 3.000 annos ante Christum; in textu vero graeco, 6.000 anos. Neque Ecclesia vel mmunum quid curavit de hac re; hinc quisque in sensu suo abundet (15). ART. III De animae creatione et infusione. TlffiSIS 26.ª: Singulae animae humanae tune creantur quum corporibus in– funduntur. 566. Connexio materiae.-Jam liquet ex supradictis hominem cons– tare ex corpore organico, tamquam materia, et anima intellectiva tam– quam forma; horno igitur est compositum quoddam ex duobus elementis, quorum unum est materia, alterum vero forma. Jamver:) composita ma– teralia qu&e generatione producuntur, corpus sibimetipsis communi– cant, et formam de potentia materiae educunt. 567. Status quaestionis.-Hinc quaeritur in praesenti utrum idem censendum sit de composito humano, an, e contra, corpus generetur qui– dem '.l. parentibus per viam ordinariam generationis, sed anima aliter ob– tineatur, scilicet per directam et immeditam creationem, a Deo. Dicimus in praesenti omnes et singulas animas humanas, utpote spi– rituales, non educi de potentia materiae nec traduci per viam natura– lis generationis, sed immediate divinitus creari in eo praecise instanti in quo corporibus infunduntur. Duo igitur dicimus in thesi: a) quod omnes et singulae animae hu– manae a Deo creentur, et b) quando corporibus infundantur. Pars l.•: Omnes et singulae animae a Deo creantur. 568. Adversarii. a) Emanatistae dixerunt animam humanam esse, vel particulam essentiae divínae, vel ens inflnituni diversimode evo– lutum, vel modum quemdam accidentalem substantiae dlvinae (1). b) Generatianistae seu Traclucianistae, secundum quos animae hu– manae a parentibus generantur et in filias traducuntur. (15) ZumzARRETA, q. 36, a. 4, late hanc quaest!onem pertractat; GUIBERT, Les ori.aines. c. 6; MEIGNAN, Le monde et l'homme primiti/, c. 6; ScHANZ, Apo– lo.aia. vol. 2; ARINTErro. El HPxameron y la ciencia moderna; Mm, La Crea· ción; PEscH, op. cit., n. 162. (1) Ita PYTHAGORAS, STOICI, MANICHAEI et PRISCILLIANISTAE, contra quos scr\pse– runt STUS. AUGUSTINUS, De haeresibus; STUS. HIERONYMUS, Conc. Bracca– rense, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz