BCCCAP00000000000000000000547

DE UNITATIS GENERIS HUMANI, th. 25, n. 563-564 315 563. Probatur ex Sacra Scriptura. 1. 0 ) Horno, de quo loquitur Ge– nesis in capite 1, 26: «faciamus hominem ad imaoinem. et similitudi– nem nostram ... », idem est ac ille alius horno de quo sermo recurrit in capitP 2, 7: «Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae.» Atqui si ita est, nullum habet fundamentum sententia Pra€adamitarum. Ergo nullus hamo exstitit ante Adamum, ac proinde universum genus humanum ab Adamo et Eva descendit. Atqui-subsumo-universum genus humanum descendit ab illo eo– dem homine de quo loquitur Genesis 1, 26 et 2, 7. Ergo omnes omnino homines descendunt ab Adamo et Eva. Prob. majar.: a) Dicitur in Gen. 2, 4: «Et homlo non erat qui opera– retur terram», et vers. 18: «Non est bonum hominem esse solum; facia– mus ei adjutorium simile sibi... Adae vero non inveniebatur adjutor sirnilis ejus.» Atqui si horno aliquis adesset ante hominem de quo loqui– tur Gen. 2, 7, haec omnia essent falsa. Ergo, .. b) Eva vocatur «mater cunctorum viventium» ( 10). Atqui Eva fuit uxor illius hominis de quo loquitur Genesis, 2, 7. Ergo ex utroque proce– dunt omnes homines, et inde sequitur nullum hominem esse praeter descendentes ab Adamo et Eva. 2. 0 ) Ex libro Sap., 10, 1-2: «Haec (Sapientia) illum qui primus jor– matus est a Deo, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custo– divit et eduxit illum a delicto suo.» In quo textu dicitur de Adam: primus formatus, pater orbis terra– rum, solus: quae omnia ess-ent falsa, si alius horno exstitisset ante Adamum. 3. 0 ) Dogma peccati originalis supponit Adamum esse patrem et ca– put omnium omnino hominnm; omnes enim homines in Adamo pec– carunt, €t propterea mortales facti sunt. Si enim aliqui homines ab Adamo non descenderent, ·nec peccatum originale incurrissent nec poe– nam, nec redempti essent per Christum. Ex Traditione. Stus. Ir€naeus: «Nos autem omnes ex ipso> (11). Lactantius: «Ab uno homine, quem Deus finxit, omnes orí.mur;,, (12). Stus. Augustinus: «In ipso exordio Adam et Eva parentes omni.um gentium erant, non tantum11iodo Judaeorum> (13). 564. Scholion 1: De unitate specifica hominis.-Unitas specifica ho– minis non est nisi corollarium doctrinae praecedentis de unitate origi– nis generis humani; si enim omnes homines ab 1tno pare descendunt. evidens est quod omnes omnino homines ad unam speciem pertineant, nam per generationem naturalem nonnisi una et eadem natura com– municetur. Quodsi aliquando natura specifica devietur, <<constat prolem geni– tam vel carere fecunditate, vel, paucas post generaliones, prolem -ex integro redire ad alterutrum typum vel patris vel matris» (14). (10) Gn., 3, 20. (11) Contr. haer., lib. 3, c. 23. n. 2; PG., 7, 961. (12) niv. Jnstitut., lib. 6, c. 10. (13) In Joan., tr. 9, c. 10; Journel, 1813. (14) PALMIERI, th. 30, pag. 280.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz