BCCCAP00000000000000000000547
314 DE DEO CREANTE, th. 25, n. 560-562 nihil enim dicere intendimus de aliis hominibus qui forte alia sidera. incolant vel incoluerint, nec de hypothesi secundum quam ante Adamum et Evam alii homines vixissent, qui tamen penitus perierint; posset enim aliquis hoc ultimum propugnare, etsi sine ullo fundamento his– torico (1). Agitur in praesenti de hominibus qui in hac terra post Adamum vivunt vel vixerunt; et de his omnibus dicimus ipsos ex Adamo et Eva descendere. Ab Adamo et Eva. His verbis dicimus Deum non constituisse nisi unum par, ex quo universum genus humanum descendit. 561. Adversarii. 1. 0 ) Pracadamitae, duce Isaac Peyrere, docuerunt alium virum et aliam feminam exstitisse ante Adamum, fuisseque Gen– tilium parentes (2), Adamum autem et Evam pastea (3) creatos fuisse a Deo et fuisse Judaeorum parentes; haec sententia appellatur polyge– nismus praeadamiticus. Hace sententia duplici modo exponi potest: primo, ita ut homines qui ante Adamum vixissent, penitus exstincti fuissent in illa perturba– tione de qua loquuntur Restitutionistae, et in hoc casu nihil adest contra nostram thesim (4); secundo, ita ut homines, ante Adamum creati, perseveraverint et vixerint post creationem Adami et Evae, et in hoc casu sententia Praeadamitarum est contra nostram thesim. 2. 0 ) Co-adamitae contendunt alias exstitisse parentes generis hu– mani praeter Adamum et Evam; dicunt enim tantam esse varietatem hominum atque stirpium ut necesse sit alias admittere familias qua– rum origo nequit esse communis (5); est polygenismus co-adamiticus. 562. Censura.-Est doctrina implicite salt.em definita in Concilio Tridentino, in quo edocemur peccatum Adae non sibi soli, sed etiam ejus propagini nocuisse, unicuique inesse proprium, et propagatione in om– ne genus humanum transfusum esse (6). In Conc. Vaticano praeparatus erat canon: «Si quis universum ge– nus humanum ab uno parente Adam ortum esse negaverit, a. s.» (7). Commissio de re Bíblica enuntiat unitatem generis humani inter veritates tamquam ad fundamenta religionis christianae pertirnmtes (8). Pius XII, in Encycl. «Humani Generis» ait filias Ecclesiae libertate non fruí respectu habito ad polygenismum eo quod haec theoria nullo modo componi possit cum fontibus revelationis et actis Magisterii Ec– clesiae de peccato originali (9). (1) Cfr. HU'MBERT. Les planétPs sont-elles habitées?, in RevApol., 44 (1927), 155- Hl4 : F. ALBEnT, A propos des planetes et des Zeurs habitants, lb., 57 ( 1933). 202. (2) GPn., l. 27. (:i) Gen., 2, 7. (4) Ita FABRE, D'ENvrEU, Les origines de la terre et de l'homme, llb. 2 (Pa– rís. 1873). (5) DEMOULINs, llist. naturclle de.~ races humaines; MonTON, Crania america– na, et ali!; cfr. ALBERT HARTMANN, su.jeción y libcrtact..., pag. 234 sqs. (6) DEZINGER, 175. 789 sqs.; Juxta VAN NoonT, propositio est De fide catholfoa, op. cit.. n 179; TANQUEREY. nonnisi Certa et proxima fidei, op. cit.. n. 841. (7) 1\111.nTIN. omnimn C•Jncilii Vaticani documentorum collectio, 1873, 30 (':J\ DENZINGER, 2123, (9) «cum vero de alia conjecturali oplnlone agitur, vldellcet de polygenlsmrJ quem vocant. tune Eccleslae filli ejusmodl libertate mlnime fruuntur». AAS.. 42 (1950), 576.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz