BCCCAP00000000000000000000547

8 DE DEO UNO, th. 1, n. 8-9 est quaestio utrum homines acquirant suam cognitionem de existentia Dei per ea quae facta sunt, an, e contra, mediante revelatione aut auc– toritate magistrorum, etc... ; in canone agitur de possibilitate seu de po– tentia quae est in homine cognoscendi existentiam Dei. 2.·, Jusjurandum contra Modernistas: <<Deum, rerum omnium prin– cipium et finem, naturali rationis lumine, per ea quae jacta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tanquam causam per effectus, certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse protiteor» (13); uti vides plura sunt quae in hoc documento clarius enucl-eantur, quapropter Pius XI optima raticine dicere potuit: «Dogma in Concilio Vaticano so– lemniter enuntiatum:, quod Pius X praeclare sic (Verbis Jusjurandi ci– tatis) interpretatur» (14). 3. 0 Documenta contra Traditionalistas et Fideistas: Bautain debuit subscribere hanc propositionem: «Ratiocinatio potest cum certitudine probare existent'iam Dei et infinitatem perfectionum ejus» (15). «Quamvis debilis et obscura reddita sit ratio per peccatum ortainaze, remansit tamen in ea sat claritatis et virtutis, ut ducat nos cum cer– titudine ad exisfentiam Dei, ad revelationem factam Judaeis per Moy– sem et Christianis per adorabilem nostrum Hominem-Deum» (16). Similiter Bonnetty: «Ratiocinatio Dei existentiam, animae spiritua– litatem, hominís líbertatem, cum certitudine probare potest» ( 17). 9. Probatur ex Sacra Scriptura. I. Sap., 13, 1-9: «Vani autem sunt om-– nes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his, quae viden– tur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus atten– dentes agnoverunt quis esset artifex... A magniludine specíei et crea– turae cognoscibiliter poterit creator horum videri... Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus Domi– num non facilius invenerunt?» (18). Ex hoc textu facile probatur: I. 0 Quod ad:,it in homine potentia seu facultas cognoscendi, nam: a) Auctor sacer paganos increpat eosque vanos seu stultos appellat. Ergo supponit ipsos potuisse Dei existentiam assequi; nemo enim incre– patione est dignus nisi ille qui potuit aliquid facere, et non fecit. b) Praeterea dicit Sapiens paganos potuisse aestimare saeculum, pulchritudinem mundi... etc.; quomodo igitur non potuistis et vos cognoscere Deum ejus artificem et auctorem? Ergo Sapiens supponit paganos hanc potentiam cognoscendi habuisse. (13) (14) (15) (16) (l7) (18) DENZINGER, 2145; interpretationPm Jusjurandi accuratam cfr. apud GARRI• GOU-LAGRANGE. Die1l... , pag. 19-37. ENCYCL. «studiorum ducem,,, 29 jun. 1923, AAS, 317; cfr. BITTREMIEUX:, De dqmonstrabilitate exL~tPntiae DPi J1txta J1trament1tm antim0dernistic1im. in EphTheo!Lov., 15 (1937), 477-486; HUGoN, Doctrina f1lsj1lrandi a Pio X praesm-ivti rle m0do mio De1tm cognosci ac demonstrari possit, in DivTh (Pi) 31 (1928), 269-277; etiam DESCOQS, op. cit., I, 149. DENZINGER, 1622, 1652. DENZINGER, 1627. DENZlNGER, 1650. SAP., 13, 1-9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz