BCCCAP00000000000000000000547

DE HOMINIS ORIGINE, th. 24, n. 558 311 558. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Faciamus hominem ad imagi– nem et similitudinem nostram... Et creavit Deus hominem, ad imaqi– nem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos» (15). «Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspira– vit in f aciem ejus spiraculum vitae, et f actus est hamo in animam vi– ventem» (16). «Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam; cumque obdormis– set, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam» (17). «In sudare vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terrani de qua sumptus es; quia pulvis es et in pulverem reverteris. Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Eva, ea quod mater esset cunctorum viven– tium» (18). In omnibus his locis aliqua specialis €t singularis operatio Dei exhi– betur circa corporis humani formationem. Atqui haec singularis et spe– cialis operatio Dei est immediate effecta ab ipso Deo et quidem quoad formationem corporis humani. Ergo rejiciendus est quilibet transformis– mus quoad corporis humani formationem. Prob. majar.: Aliqua specialis et sinoularis operatio Dei, nam: a) exhibetur nobis Deus tamquam plasmans corpus Adami non ali– ter ac si depingeretur Deus tamquam quidam figulus suam massam ope– rando: «Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae ... ins– piravit... et factus est hamo in animam viventem». b) adest maxima clifferentia inter creationem plantarum et anima– lium et creationem hominis: «Germtnet terra... et protulit terra» ...; «producat terra ... et fecit Deus bestias» ... ; uti vides, ipsam materiam, sub influxu divino, concurrere ad productionem vitae. Quando vero agitur de formatione hommis, non solum terra non effertur, sed operatio Dei singularis plurali majestatico indicatur: <<Faciamus hominem ad ima– oinem... et creavit Deus... > Prob. minar.: Haec sinouiaris operatio Dei est immediate a Deo, nam: a) Certo certius corpus Evae efformatum est immediate a Deo, ope– ratione scilicet immediata: «Tulit unam de costis ejus, et replevit car– nem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem... Dixitque Adam: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est.» Jamvero si corpus Evae fuit a Deo immediate factum, nulla inter– veniente evolutione, cur non idem dicendum est de formatione corporis Adami? b) Praeterea si Deus spiraculum vitae, id est animam rationalem, alieui bestiae homini simillimae infudisset, corpus hominis dici non pos– set formatum ex materia creata, ex materia clare et individuo desionata, (15) Gen., 1, 26-27. (16) Gen., 2. 7. (17) Gen., 2, 21-23. (lA) Gen., 3, 19-20.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz