BCCCAP00000000000000000000547
310 DE DEO CREANTE, th. 24, n. 557 b) Commissio de re biblica: «Utrum speciatim sensus Utteralis histo– ricus vocari in dubium possit, ubi agitur de factis in eisdem capitibus (tribus prioribus Geneseos) enarratis, quae christianae religionis funda– menta attingunt, utl sunt, inter caetera..., peculiaris creatio hominis, for– matio primae mulieris ex primo homine, generis humani unitas? Resp.: negative» ( 10). In quo expresse dicitur Adamum creatum fuisse peculiari actione Dei, non, uti patet, quoad animam, sed etiam quoad cor;¡ms; in quibus verbis excluditur certe transformismus rigidus, non vero alius mitigatior, aliis tamen aliter opinantibus (11). e) Pius XII: «Dio plasmó Z'uomo e [lli coronó la fronte del diadema della sua immagine e somiglianza... Le moltiplici ricerche sía della pa– leontología che della biología e della morfo logia su altri problemi ri– guardanti le origini dell'uomo non hanno finara apportato nulla di vosi– tivamente chiara e certo. Non rimane quindi che lasciare all'a-cvenire la risposta al quesito se un giorno la scienza, illuminata e guidata dalla revelazione, potrá dare sicuri et definitivi risultati sopra un argomento cosz imvortante» (12). Adamus igitur creatus est a Deo immediate, nec tanquam ejus pro– genitorem habet aliquod animal brutum, a quo per generntionem saltem naturalem processerit, sine speciali videlicet influxu Dei. d) Pius XII, in Encyclica «Humani Generis)>: «Quamobrem. Eccle– siae ,11agisterium non prohibet quominus evolutionismi doctrina, quatenus nempe de humani corporis origine inquirit ex jam exis– tente materia oriundi--animas enim a Deo immediate creari catho– lica. fides nos retinere jubet--pro hodierno humanarum disciplinarum et sacrae Theologiae statu, investigationibus ac disputationibus perito– rum in utroque camvo hominum pertra.ctetur... dummodo omnes parati sint ad Ecclesiae judicio obtemperandum... Hanc tamen disceptandi li– bertatem nonnulli temerario ausu transgrediuntur, cum ita sese gerant quasi si ipsa humani corporis origo ex jam existente ac vivente materia per indicia hucusque reperta ac per ratiocinia ex iisdem indiciis deducta, fam certa omnino sit ac demonstrata; atque ex divinae revelationis fon– tibus nihil habeatur, quod in hac re niiaximam moderationem et cau– telam exigat» (13). Ex quibus verbis satis eruitur evolutionismum, etiam mitigatum, non esse adhuc demonstratum, sed esse quamdam puram hypothesim, quae, cum sanae fidei non certe sese opponat, potest libere discutí cum gra– vitate ac moderatione, «dummiodo omnes ad Ecclesiae judicio parati sint obtemperandum» (14). (10) (11) (12) (13) (14) DENZINGER, 2123. LERCIIER, op. cit., n. 548. AAS, 33 (1941), 506. AAS. 42 (1950i, 575 sqs. Cfr. de hac qua~stione nonnulla commentarla in ephemerldlbus hodlernis, e. g. FLICK, L'Encyclica «Hmnani Generis,>. in ClvCatt. (1950), 587 sqs.; BoYER. Les ler,ons ele l'Encyclique «Humani Generis», in Greg., 31 ( 1950), 532 sqs.; AsENsro, La Encíclica «Humani Generis» y la Escritura, in Greg.. 31 (1950), 547-549; SAGUÉs, La Encíclica «Humani Generis». Avances teoló!Jieos, in EstEcl., 25 (1951), 170-174; FELICIANO DE VENTOSA, El Proble– ma del evolucionismo, in EstFranc., 56 (1955), 85-106, et multa alia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz