BCCCAP00000000000000000000547

DE HOMINIS ORIGINE, th. 24, n. 556-55'7 309 ut corpus bruti ita fuerit dispositum ut infusionem animae vere exi– geret (2), aut ita ut talis exigentia non detur (3). Alii tamen transformismum mitigatum ita proponunt ut talem evo– lutionem corporis humani ex bruto possibilem esse dicant (4). 55'1. Censura. l.º) Quod protoparentes fuerint a Deo immediate conditi quoad animam, est dogma Jidei, in praedicatione Ecclesiae uni– versali clare contentum. 2.ºJ Quod protoparentes fuerint a Deo immediate conditi, etiam quoad corpus, secundum a.liquos theologos antiquiores est doctrina de fide di– vina; secundum alios, doctrina contraria componi non potest cum Sacra Scriptura; denique tandem, alii dicunt hanc doctrinam essB communem et certam, cm sine ingenti temeritate contradici non potest (5). Quapropter in praesenti haec retinenda sunt: a) Transformismus rigidus est haereticus. b) Transformismus mitigatus exigitivus non potest ullo modo admit– ti; certe nullo documento ecclesiastico publico fuit proscriptus; sed Leroy suam sententiam revocavit; Zahn dEbuit suum librum a mercatura removere: Episcopus Cremonensis sentcntiam suam antea propositam re– probavit et ab ea semel pro semper recessit (G). e) Transformismus mitigatus non exigitivus, etsi minus rectae ratio– ni et fidei contrariu.", non debet sustineri nisi potissimae rationes pro– ponantur, quae tamen usque ad hodiernum diem non sunt (7). Exclusio igitur cujuslibet transformismi est hodie sententia proba– bilissima ( 8). Praeterea, inter alia documenta Ecclesiae, haec memoranda sunt: a) Concilium Provinciale Co1oniense: «Primi parentes a Deo imme– diate conditi sunt. !taque Scripturae Sacrae fideique plane adversan– tem. illorum declaramus sententiam, qui asserere non verentur, sponta– . nea naturae imperfectioris in perfectiorem continuo ultimoque natu- ram hanc immutatione hominem, si corpus quidem spectes, prodiis– se» (9). Ex quo documento jam satis colligitur transformismum radicalem ab– solutum (spontanea immutatione imperfectioris ad perfectiorem) non posse admitti; de mitigato vero nihil dicitur. (2) Ita Hrv.~RT, On the genesis of speries (London, 1871); LEROY, L'évolutio-ri. restr. 0 inte a11 r speefrs oroanic11tes ( 1891 l. (3\ Ita TETT,HARD DE CHAF:DJN, Le dee01werte du Sinanthrape, Etudes (1917), 5-1:l; PERIER, Le transformisme. L'origine de l'homme et le dogme cat/10- lique (19381; MAncozzr Ero/11.zione o creatione? Le origine dell'uomo (M1- lrmo, 19•!81; MELÉNDEZ, ¿Erol11.ci6n o creación? Origenes del hombre. in RazF'e .. l 41 Li 950). 520-524; CAI<LEs. Le trarisformisme (París, 1951); Mur,– LBR, L'Encycliquc c,Eiwnani generisl> et les problémes scientifiques (Lou– vain, 1951). (4) Ita WASMANN, ScHNEIDER, AL. MULLER, GUTBERLER, etc..• (5) RUÁREZ. De OJJ. se:r, dientm. lib. 3, c. 1, n. 4-6; URRABURU, Ps11chologia, 1, n. 84-85; LAHOUSSE, De Deo Creante, n. 75; TANQUEREY, op. cit.• n. 839. (6) Cfr. LERCHER, op. cit., n. 549. (7) A. GAZZANA. L'1iltima disnosizione all'anima dell'ttmana generazione, ln D\vThom /Pi), 24 (1947). 255-265. (8) Cfr. SACRAE THEOLOGIAE SU"MMA, hoc loco, n. 517; cfr. ALBERT HARTMANN, su– jeción 11 libertad del pensamiento católico, Barcelona, 1955, pag. 207-234. (9) CollLac., 5, 292.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz