BCCCAP00000000000000000000547

308 DE DEO CREANTE, th. 24, n. 555-556 Explicatio terminorum.-Protoparentes. Agimus in thesi, uti patet, de origine Adami et Evae, nam aliorum hominum origo faene expli– catur per generationem unius ab alío. Conditi fuerunt, actione scilicet eductiva, eo quod corpus protopa– rentum factum non fuit ex nihilo actione quadam creativa, sed ex ma– teria aliqua praeexistente, e. g. ex limo terrae, vel ex alia materia, quaecumqu-e illa sit. Jmmediate.-Hanc actionem divinam dicimus fuisse a Deo immedia– te quatenus Deus ipse, ut causa effici,ens l)rincipalis, immo et unica, ac– tione quadam speciali, corpus hominis efformaverit ex materia jam existentP, eiqu-e animam rationalem infuderit, sicque massam illam in organismum humanum transmutaverit. Quod certe non ita intelligen– dum est ac si Deus, prius tempore, primo fecerit massam luteam, deinde in €'a nervos et ossa immiserit, ac tandem animam rationalem infude– rit; haec omnia dicenda sunt simul tempere accidisse. Hac igitur nostra positione, duo expresse excluduntur: a) quod aliquod brutum, ut causa principalis, per naturalem ejus– dem gener::itionem aut per aliam quamcumque viam evolutionis mere naturalem, corpus humanum efformaverit. b) quod Deus ullum brutum adhibuerit ut causam materialem, ita ut ex eo corpus humanum effecerit. Nota bene. 1. 0 ) Thesis nostra non intendit probare formationem corporis protoparentum ex bruto fuisse prorsus impossibilem, sed tan– turn affirmat factum, id est, formationem corporis humani Adae et Evae de facto aliter evenisse. 2. 0 ) Thesis nostra nihil dicit de interventu Angelorum in forma– tione corporis protoparentum eo quod in Sacra Scriptura talis instru– mentalis interventus ne quidem insinuetur. Tum quoad animam, tmn quoad corpus.-Operationem Dei immedia– tam admittimus quoad corpus, quia, juxta Scripturam Sacram, corpus Adami a Deo formatum est de limo terrae, et quoad animam, quia a De(l ex nihilo creata est; in th-esi tamen non attendimus ad creationem animae, eo quod aliis in locis agendum sit. 556. Adversarii. 1. 0 ) Transformismus rigidus seu radlcalis docet horninem, turn quoad animam, tum quoad corpus, sese evolvisse ex bru– tis; omnis enim vita, etiam humana, procedit ex evolutione materiae aeternae et a se existentis; ita spencer, Lamark, Darwin, Haeclcel, et multi alil acatholici (1). 2.º) Transformismus mitigatus admittit existentiam Dei et crra– tionern ex nihilo, simulque admittit Deurn quasdam species vegetales et animales creasse ex nihilo quibus vim indiderit 8lias spPcíes ¡,ru– ducendi per lentam et successivam evolutionem; ad hominem autem quod attinet, dicit corpus humanum de facto ex bruto sese evolvisse Haec hominis ex bruto evolutio duplici modo explicari potest, ita (ll HAECKEL, llist. de la creation; SPENCEP., The principles of Biology; DAR– WIN, The aescent o¡ mrm (London, 1871).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz