BCCCAP00000000000000000000547
DE HOMINIS ORIGINE, th. 24, n. 553-555 307 marte, et aequaliter moriuntur); vel 2. 0 ) loquitur de negligentia seu inconsideratione qua homines incauti non considerant spiritum hominis in coelum recipi, spiritum vero hrutorum in terrnm d2scend~re; vel 3. 0 ) loquitur de' destinatione animae post mortem, non vero de immortalitate (18); vel 4. 0 ) agitur de objectione quam sibi ipsi proponit, et solvit in vers. 21 (19). Caeterum doctrina de immortalitate animae, etsi non tam clara quam in Novo Testamento, non tamen dicenda est a Veteri Testamento aliena, nam Job profitetur resurrectionem carnis; Psalmista spem vitae aeternae manifestat, et ipsi Patriarchae sunt peregrini, iter facientes ad patres suos, patriam coelestem salutantes et appe– tentes (20). CAPUT II DE HOMINIS ORIGINE Agemus in hoc capite: a) De ipsa hominis origine; b) De unitate generis humani, et e) De animae creatione et infusione. ART. I De ipsa hominis origine THESIS 24.ª: Protoparentes conditi fuerunt immediate a Deo, tum quoad animam, tum quoad corpus. 554. Connexio materiae.- Constat ex thesibus praecedentibus uni– versum mundum fuisse a DBo EX nihilo creatum ita ut vern dicendum sit universum mundum a Deo procedere immediate. At non minus certum est Deum in formatione mundi usum fuisse ministerio causarum secundarum; immo non tantum mundus in se spec– tatus ope et ministerio causarum secundarum efformatus est, verum etiam, juxta Transformistas, species superiores a speciebus inferioribus originem habent. 555. Status quaestionis.-Hinc quaeritur utrum haec doctrina evo– Jutionista et transformista applicari possit homini, quatenus primi ge– neris protcparentes in mundo apparuerint jugi naturae transformatio– ne ex animalibus praeexistentibus, an, e contra, immediata operatione creativa Dei conditi fuerint. Dicimus in thesi protoparentes fuisse immediate a Deo conditos tum quoad animam tum quoad corpus; quapropter rejicimus quamlibet sententiam evolutionistam seu transformistam, quae dicat primum ho– minem esse fructum evolutionis materiae vel bruti. _,_. ____ (18) Ita CORNELY, Intr. in Vet. Test., vol. 2, pag. 179 sqs.; cfr. BILLUART, dlss. 3, a. 2, ad obJ. l. (19) Cfr. SERAFIN DE AUSEJO, El género literario del Eclesiastés, in EstBibl., 7 (1947), 369-406 (20) Job, 19, 25-27; Ps. 16, 15; 48, 15-16; Gen., 47, 9; 15, 15; Num. 20, 24; I Petr., 2, 11.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz