BCCCAP00000000000000000000547
DE SPIRITUALITATE ANIMAE HUMANAE, th. 23, n. 549-552 305 Ex ratione theologica.- Sicut natura actionum ostendit naturam facultatum, sic pariter natura facultatum naturam essentiae ostendit Atqui sunt in homine facultates intelligendi et volendi, quae sunt pure spirituales seu independentes a materia. Ergo adest in homine prin– cipium quoddam spirituale, seu indep0ndens a materia, quod est anima rationalis. Pars. 2.ª: Anima humana est immortalis. 550. Quid sit immortalitas.-Iminortalitas est id quo ens vivum morl non potest. Idem non est ac incorruptibilitas, nam haec competit enti– bus inanimatis, quae dicuntur quidem ,esse incorruptibilia, non tamen immortalia. Divisió. Immortalitas esse potest: a) Essentialis, et est illa quae competit enti cujus essentia est esse et vivere; e. g. Deus ens absolute necessarium, cui repugnat non existere. b) Naturalis, et est illa quae competit enti cujus natura, semel crea ta, postulat semper vivere et semper esse; e. g. angelus. e) Gratuita, et est illa quae datur enti cujus natura postulat mor– tem, a qua tamen per speciale privilegium praeservatur; e. g. Adamus ante peccatum et beati in caelo post eorum resurrectionem. Dicimus in thesi animam humanam esse immortalem, immortali– tate non essentiali nec gratuita, sed naturali, quia anima, semel a Deo creata, natura sua postulat conservationem in esse et perpetuam in– corruptibilitatem. 551. Adversarii.-Sunt Materialístae cujuslibet aetatis et temporis, dicentes animam humanam esse natura sua mortalem. In ha:: doctrina etiam Rosmini erravit, sicuti consiat ex propositio– ne sequenti a Leone XIII damnata: «In statu. natu.rali anima defuncti existit perinde ac si non exis– teret; cum non po~sit ullam super seipsum reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius conditio similis dici debet statui tenebrar1l1n perpetuarum et somnii sempiterni-p, (10). 652. Censura. l.º) • Quod anima humana sit de facto immortalis, est doctrina de fide definita in Concilio Lateranensi V: «Cum itaque diebus nostris... de natura praesertim animae ratio– nalis, quod videlicet mortalis sit..., hoc sacro approbante Concilio dam– namus et reprobamus omnes asserentes animam intellectivam morta– lem esse... » (11). 2.º) Quod anima humana sit natura sua (quaestio juris) immorta– lis, est fidei proximum ( 12). (10) DENZINGER 1813: in hoc loco nosmini1Ls non loquitur de anima secundum praesentem orctinem providPntiae, sed secundum ordinem quem habuisset r.nimn in statu natu,ae purae; cfr. ejus Theodio., append., a. 4. (l l) DEN?INGER. 7a8. (12) Cfr. HU ARTE, op. cit., pag. 215. MAN. THEOL. DOGM.-21.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz