BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 1, n. 7-8 7 di (7). alii vero, Moderatiores (8); illi dixerunt omnem cognitionem intel– lectualem fundari immediate in ipsa revelatione divina, ita ut sine ista nulla veritas ordinis naturalis religiosi possit a ratione humana cognos– ci; isti, e contra, dixerunt traditionem, aut sociale magisterium, neces– sariam fore ad certo cognoscendam existentiam Dei, ita tamen ut ratio semel instructa posset suis viribus naturalibus Deum aliasque veritates ordinis moralis certo cognoscere. Omnes igitur Traditionalistae in eo conveniunt quod ratio humana, suis viribus relicta, non possit certo cognoscere veritates fundamentales ordinis religiosi, quas ínter eminet cognitio existentiae Dei. 8. Censura.. 1. 0 Thesis nostra €St de fide divina catholica definita in Conc. Vaticano: «Si quis dixerit Deum, unum et verum, creatorem et Dominum nostrum, per ea quae facta sunt, naturali rationis huma– nae lumine certo cognosci non posse, a. s.» (9). a) Canon non docet omnes et singulos homines haurire posse ex creaturis certam Dei existentiae cognitionem, sed homini in genere inesse potentiam cognoscendi Deum. b) Etsi Patres Concilii noluerint determinare an haec potentia com– peteret homini in statu naturae purae vel in hoc nostro statu naturae lapsae et reparatae, ex communi interpretatione Theologorum constat id esse intelligendum de statu historico in qua nunc est (10). e) Etsi in definitione conciliari habeatur vocabulum «creatorem», mens tamen Concilii non fuit definire rationem humanam posse suis vi– ribus naturalibus cognoscere creationem mundi ex nihilo; sed hoc vo– cabulum in canone retinuerunt Patres eo quod in sacra Scriptura (11) adhibeatur, et in eo sensu ipso positum est in deíinitione conciliar! (12). d) Animadvertendum quoque est Concilium certo definiisse poten– tiam physicam hominis; at quid dicen.dum de potentia morali? - Id cer– te non dixerim esse definitum in Concilio, esse tamen proximum fidei eo quod in s. Scriptura inexcusabiles dicantur pagani, eo quod verita– tem Dei in injustitia detinent, etc... , quod certissime probat paganos po– tentiam moralem habuisse deveniendi in cognitionem existentiae Dei. e) Denique, sicuti ipsi Patres in Schemate animadverterunt, non agitur in canone de facto cognitionis, sed de ejus possibilitate; id est, non (7) DE BoNALD, Legislation primitive, dlssertatlon sur la pensée de l'homme; LAMMENAIS, Essai sur l'indifference en matiere de religion, t. 2; BAUTAIN, De l'enseignemcnt de la Philosophie en France. (8) Ita Doctores Lovanienses, BEELEM, LEFEBRE, LAFORET, Dogmes cath•Jliques, t. 1, pag, 467; UBAGHS, Ontología, n. 17-19, et Theodicea, n. 17; cfr. SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, II, De Deo Uno..., n. 4-7, Ubi copiosam bibllogruplüam de his omnibus erroribus invenies. Alli aliter traditionalismum exponunt : Rigidi, sunt illl qui dicunt intel– lectum humanum esse potentiam passivam respectu veritatum ordinis re– ligiosi, quas proinde intellectus humanus non posset a seipso cognoscere, sed potius recipere debet a magisterio sociali vel a traditione · cum igitur ante Adamum nec traditio nec magisterium sociale exstiterint, iacile eruitur, pro Adamo, necessitas absoluta revelationis Moderati sunt illi qui dicunt intellectuni humanum esse potentiam acti– vam in ordine ad cognoscendas veritates tum naturales tum religiosas; in– tellectus igitur humanus posset a seipso eas cognoscere; sed de facto eas non cognoscit, eo quod per peccatum originale vulneratus fuit in naturali– bus; indiget nunc magisterio social! vel traditione · Adamus tamen ut clarum est, neutro indiguisset. ' • (9) DENZINGER, 1806, 1785. (10) Caute erit legendus RoussELOT, DAFC., art. Intellectualisme. col. 1074. (11) SAP., 13,5. (12) Act. et Decreta Conc. Vaticani, CollLac., t. 7, pag, 131,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz