BCCCAP00000000000000000000547

302 DE DEO CREANTE, th. 23, n. 541-544 non solum esse simpliciter sed etiam esse unum substantiale · secus admittendae forent in qualibet re duae essentiae et duae substantiae accidentaliter unitae. Nam quidquid advenit subjecto in suo esse jam constituto per for– mam substantialem, advenit ei accidentaliter nisi trahatur in com– munionem ipsius esse. Jamvero, praesupposita forma corporeitatis, cor– pus jam esset constitutum in esse corporis per formam corporeitatis. Ergo anima rationalis, ei superveniens, uniretur accidentaliter tantum. et hinc horno non esset unum simpliciter, sed secundum quid. NEC DICAS hoc argumento probari quidem repugnantiam duarum formarum completarum substantialium, non vero incompletarum, qua– rum una se habeat veluti via ad aliam tamquam ad ultimum rei com– plementum substantiale. Nam, juxta Scotistas, corpus, per formam substantialem corporeitatis, est quid completum in ratione substantiae, nam existit, distinguitur a quolibet alio, etc. 542. Scholion H: Estne sententia Scoti et Atomistarum damnata in Concil:o Viennensi? -Minime gentium, nam Concilium ctamnavit erro– rem Petri Joannis Olivi, qui negabat animam intellectivam uniri cor– pori per se, essentialiter et immediate, non vero doctrinam Scoti, de forma corporeitatis. Aliis verbis, Concilium definivit animam intellectivam esse formara corporis, at nihil dixit utrum haec forma fuerit unica (29). ART. II De singulis elementis constitutivis 543. Connexio materiae.-Actum est in thesi praecedenti de com– posito humano, et diximus hominem constare duobus tantum elementis. co,pore sci;icet et anima intellectiva, qua corpus, tamquam materia, in– formatur ab anima, tamquam forma, vere, per se, et immediate seu essentialiter. Agendum nobis est in praesenti separatim de singulis elementis. § I.-DE CORPORE 544.-Quod corpus sit quid materiale et corruptibile, demonstratione non indiget, nam ipsa experientia et ratione edocemur corpus corrumpi et dissolvi; nec mirum, nam quidquid ex partibus coalescit, debet ne– cessario dissolvi et naturaliter corrumpi. (29) Clrca mentem concllll Vlennensis celebrls exstltit controversia inter CARD. Zr– GLIARA. o. P •• et P. PAL'V!JERI, s. J.; cfr. si vis, BERAZA, op. cit., n. 1203 sqs., vel HtrARTE, ov. cit., n. 270 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz