BCCCAP00000000000000000000547
DE HOMINIS NATURA, th. 22, n. 539-541 301 Pars 3.ª: Est principium vitae intellectivae, sensitivae et vegetativae.. Haec tertia pars nihil est aliud nisi merum corollarium eorum quae in praeced-entibus dicta sunt; si enim anima intellectiva est vere et proprie et per se et immediate forma corporis evidens est quod ei tri– buere debeat omnem perfecticnem vitalem, intellectivam scilicet, sensi– tivam et vegetativam. 539. Scholion: Utrum anima intellectiva sit unica forma substan– tialis corporis, cui det etiam esse substantiam et esse corporeum. Status quaestionis.-Quaeritur in hoc Scholion utrum anima intel– lectiva det corpori organico non solum perfectionem omnem vitalem. sed etiam omnem aliam perfectionem quae est in homine, nempe esse corporeum. 540. Triplex sententh.-- Prima sententia, quae est Sti. Thomae, propugnat animam intellectivam esse unicam formam substantialem, a qua procedit omnis perfectio quae est in homine, tum perfectio vitae, tum etiam perfectio corporeitatis et entitatis. In hac sententia corpus est subjectum quoddam indeterminatum et informe, cui anima rationalis conjungitur cum materia prima ad cons– tituendmn hominem; hinc horno, physice consideratus. est composi– tum quoddam ex materia prima et anima rationali (26). Secunda sententia, quae est Duns Scoti, propugnat in homine in– veniri praeter -formam substantialem, quae est anima rationalis, aliam formam substantialem, quam vocat formam corporeitatis. Nunc autem, per animam rationalem habet horno quod sit horno et animal et vivum; sed per formam corporeitatis habet quod sit cor– pus et substantia et ens. Alíis verbis, corpus formatur in molero corpoream ex materia prima et forma corporeitatis; tune, corpori jam constituto in esse corporis per formam corporeitatis, advenit anima rationalis, a qua recipit esse humanum et omnem vitam; hinc horno, physice consideratus, est com– positum quoddam ex corpore et anima rationali (27). Tertia sententia, quae est quorumdam Atomistarum recentiornm, propugnat. corpus componi ex atomis, quae per vires mechanicas et chemicas inter se conjunguntur; nunc autem, corpus, semel formatum vi cohaesionis qua atomi inter se conjunguntur, informatur per ani– mam rationalem, et fit vivum et humanum. Quapropter corpus formam corporeitatis et substantiae non habE't ab anima rationali, sed aliunde; ab anima rationali habet omnem aliam perfectionem vitae (28). 541. Quaenam sententia amplectenda.-Sine haesitatione amplecti- mur Eententiam Sti. Thomae, quia forma substantialis dare d:e:/.::~•.-~: _ (26) STUS. Tr_,roMAs,. !]e spir. creat., -ª· ~; 1, q. 76, a. 6, ad l. , )'.'/¡~ í\c. ~. TEoio',::~::\ (27) ln IV Scnt, cust. 11, q. 3, 29 ~qs.. ALEXANDER ALENSIS, SummQ.¡¡frfTlfll':t~\.l l). :r, ¡;,/ ·, q. 63: HENRICUS GANDAVENSIS, Quodl., 2, q. 2 et 3; BACHONU~?~'< J.YI Sent. "-·,t \" !iist. 19, CJ, unica, 9:. 1; cfr. BAunoux, De forma corpore,· ~ scotistica, ,~. m Ant., l.i (l 938), 429-474. · \ :¡ (28) PALMIERI, Anthropologia, th. 12-13; TONGIORGI, Psycholog , ,=..,.,,.-~.,.. ,..,., , parag. 167. .1 1 :,\\ ?¡;,,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz