BCCCAP00000000000000000000547
300 DE DEO CREANTE, th. 22, n. 538 solvatur, ut anima, eaque rationalis, sit vera, per se et immediata cor– poris forma» (23). Notari oportet Pium IX posuisse vocem «immediata» ubi Concilium Viennense «essentialiter» statuerat. At juxta theologos idem omnino quoad sensum dicere voluit Summus Pontifex, ideoque nihil novi signi– ficatur per «immediata» quam per vocabulum «essentialiter» ; vocabu– lum «immediata» nihil aliud ess-et nisi quaedam explicatio authentica verborum in Concilio Viennensi adhibitorum. Probatur ex thcsi praccedenti..-Nam homo constat duobus elemen– tis, corpore scilicet et anima rationali (spiraculmn vitae), et ex utrius– que unione fit unum compositum substantiale. Jamvcro ad hoc requiri– tur ut una pars componens se habeat per modum materiae, et alia per modum formae; secus non adesset una substantia, sed simplex aggrega– tio substantiarum per unionem mere accidentalem. Atqui-subsumo-corpus se habet per modum mrüeriae, anima in– teUectiva per modum formae. Ergo unima intellectiva -est forma vera, per se, et immediata corporis, cui dat esse hominem et animal et vivum et ens. Et ratio est, quia forma dicitur id qua corpus tamquam elementum detcrminabile constituitur in quadam specie entis. J a,mvero, ut ex ipsa nalratione bíblica satis constat. corpus, ex terra formatum, constituitur in speci•e humana propter animam rationalem, nam statim ac Deus spiraculum vitae immisit in corpus, corpus, de se mortuum, constitutum est, in specie viventis, et quidem in specie humana. Ergo anima ratio– nalis est forma, corpus determinans ad -esse hominis. Ex doctrina Ecclesiae.-Praeter documenta allata in censura, afferri potest propositio 16 a Sacra Congregatione ele Seminariis, quae totam hanc doctrinam his verbis compendiat: «Eaclem anima rationalis ita unitur corpori, ut sit ejusdem forma substantialis imica, et per ipsam habet hamo ut sit homo et animal et vivens et corpus et substantia et ens. Tribuit igitur anima homini omnem gradum perfectionis essen– tialem; insuper comm.unicat corpori actum essendi, qua ipsa est» (24). Ex ratione theologica.-Primum operandi principium in unoquoque est etiam principium essendi. Atqui anima intellectiva est in homine primum principium operandi. Ergo est homini primum principium es– sendi. Sed id quod est primum principium essendi est corpori forma. Ergo anima intellectiva est vere, per se et immediate corporis huma– ni forma. «Manifestum est autem quod primum quo corpus vivit, est anima.•. Anima enim est primum quo nutrirnur, et sentimus, et movemur se– cundum locum., et similiter quo primo intelligimus, Hoc ergo principium quó primo intelligimus, sive dicatur intellectus, sive anima intellectiva, est forma corporis» (25). Ca-etera, .cfr. si placet, in Philosophia Naturali. (23) DENZTNGER, lfi.55. (24) 27 jul. 1914, AAS., 6, 385; cfr. Ci11ilta Gattólica, 15 jan. 1916. (25) 1, q. 'l6, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz