BCCCAP00000000000000000000547
DE HOMINIS NATURA, th. 22, n. 536-538 299 P.er se, id est, non per accidens, sed ex natura sua, quatenus anima intellectivs, destinatur ad esse formam corporis, sive actu illud infor– met, sive exigat illud informar-e post mortem. Alii tamen hanc particulam intelligunt de eo quod anima intellectiva sit forma ~orporis humani, non per partem sensitivam, sed per essen– tiam partis intellectivae. Immediate, id est, nullo alio mediante, sed per immediatam com– muriicationem -essentiae suae ad corpus quod informat; idem -exprimi solet per vocem essentialiter. Sensus nostrae theseos iste est: Anima intellectiva, per se ipsa.m seu per suam essentiam qua intellectivam, et nullo alio mediante, sed im– m.ediate, corpori humano unitur, eique tribuit non solum -esse hominem, verum etiam esse animal et vivum et corpus et substantiam et ens. 537. Adversarii. l.() Apollinaristae, secundum quos duplex adest in homine anima, sensitiva scilicet et rationalis; jamvero anima sensitiva. realiter distincta a rationali, corpus informaret. 2.º) Petrus Joannes Olivi, secundum quem anima intellectiva tri– plici elemento realiter ínter se distincto constat, vegetativo scilicet, sen– sitivo et intellectivo. Jamvero anima intellectiva corpus informaret se– cundum partem ejus vegetativam et sensitivam, non vero secundum par– tem intellectivam, nam secus corpori tribuere deberet suum esse, id est spirituálitatem et immortalitatem; ex quo facile eruitur animam intel– lectivam non esse formam corporis essentialiter, seu per suam essen– tiam (20). 3. 0 ) Guntheriant, juxta quos duplex est anima, una somatica, quae identificatur cum corpore; et alia, intellectiva. Jamvero anima intellec– tiva non est principium vitae sensitivae, sed intellectivae tantum; ex quo fit ut anima intellectiva non sit vero ac proprio sensu forma cor– poris, sed ei conjungatur modo accidentali. 4. 0 ) Cartesiani secundum quos anima non uniretur corpori nisi se– cundum operationem, tamquam motor unitur mobili. 5.º) Rosmini, cujus haec est propositio: «Forma substantialis cor– poris est potius effectus animae atque interior terminus operationis ip– sius: propterea forma substantialis corporis non est ipsa anima. Unto animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua, subjectum intuens ideam, affirmat sensibile, postquam in hac ejus es– sentiam intuitum fuerit» (21). 538. Censura.- Est doctrina de fide definita: Concilium Vienn-ense: «Quisquis deinceps asserere, defendere, seu temere pertinaciter praesumpserit quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani, per se et essentialiter, tamquam haereti– cus sit censendus» (22). Pius IX declaravit: «Noscimus iisdem (Guntheri) libris laedi catho– licam sententiam ac doctrinam de hornine, qui corpore et anima ita ab- (20) Clrca mentem !st!us, cfr. WULF, Hist. de la Philosophie medievale. n. 294; LERCHER, OP. cit., n. 577. (21) DENZTNGER, 1914. (22) DENZINGER, 481.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz