BCCCAP00000000000000000000547

298 DE DEO CREANTE, th. 22, n. 534-536 ma intellectiva esset omnibus hominibus communis, utpote numerice una. Respondeo. 1. 0 ) Haec doctrina damnata est in Concilio Lateranen– si V: «Damnamus et reprobamus omnes asserentes animam intellecti– vam... esse... unicam in cunctis hominibus, et haec in dubium vertentes, cum illa... pro corporum, quibus infunditnr, multitudine singulariter multiplicabilis, multiplicata, et multiplicanda sit» (19). 2.º) Haec doctrina totum ordinem moralem evertit, nam horno capax non est merendi aut demerendi nisi per animam intellectivam; si enim haec anima est omnibus hominibus communis, ruit rotus ordo moralis; horno non posset redimí, nec sanrtificari, nec remunerari, etc. Pars 2.ª: Anima intellectiva est vere, per se et immediate corporis forma substantialis. 53:i. Connexio materiae.- Ex pra-ecedentibus liquet hominem cons– tare duobus tantum elementis, corpore scilicet organico et anima in– tellectiva, ex cujus unione unum fit principium totale operationis, seu una natura completa. Nunc autem, quaestio philosophica, potius quam theologica, agita– tur inter Doctores circa munus quo in corpus organicum anima intel– lectiva fungatur; juxta doctrinam philosophicam circa constitutionem corporum forma alicujus rei est illud elementum magis determinans quod cum alio determinabili conjungitur ad constituendum aliquod ens. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hac secunda parte utruni anima intdlectiva sit forma corporis, ita ut corpori organico uniatur ut ipsum determinet ad constituendum hominem. Affirmative respon– demus. 536. Explicatio terminorum.-Explicandi sunt omnes termini pro– positionis: Anima intellectiva, ut excludatur error ponentium in homine plu– res animas, sensitivam scilicet et int-eUectivam, quarum prima esset forma corporis. Forma corporis. Cum forma alicujus rei sit elementum magis de– terminans quod cum altero determinabili unitur ad constituendum ali– quod ens, dicere intendimus animam intellectivam corpori organico uni– ri ad constituendum hominem. Unde ,eo ipso dicimus animam intel– lectivam habere rationem actus, per quem corpus in ratione potentiae trahitur ad esse hominis. Vere, id est, proprie, non autem metaphorice; hac voc-e indicatur animam intellectivam realiter distingui a corpore, cui unitur, ad cons– tttnendam, simul cum corpore, unam novam naturam, unum novum ens; anima intellectiva et corpus organicum, realiter inter se distincta, in unam coeunt naturam. (19) DENZINGER, 738.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz