BCCCAP00000000000000000000547

DE HOMINIS NATURA, th. 22, n. 532-534 tellectiva in unum subj,ectum seu naturam coalescant, cui, propter eorum unionem substantialem, rite applicentur ea quae sint sive cor– poris sive animae intellectivae (13). Ex traditione.- Patres aperte dicunt hominem constare duobus ele– mentis, quorum unum est corpus, aliud vero anima rationalis, et qui-– dem unica. Stus. Justinus: «Ecquid enim aliud est hamo, quam ex anima et corpore animal rationale? (14). Stus. Gregorius Nyssenus · «Vera et perfecta anima reapse unica quaedam est, intelligens, nulla ex materia crassa constans, sed per sen– sus naturae illi crassae mixta,, (15). Haec doctrina catholica in omnibus f.ere Conciliis traditur, uti vi– dere est apud Denzinger, 40, 148, 216, _290, 295, 338, 393, 422, 428, 429, 480, m quibus fere semper agitur de Jesu Christo qui est verus Deus et verus horno: «verus hamo factus, ex anima rationali et humana carne compositus» ( 16). «Cavendmn esse, ait Concilium Provinciale Coloniense contra Gun– therum, a sententia eorum qui a sacra doctrinci aberrantes, praeter ani– mam rationalem in homine, aliucl quoddam fingunt vitae corporalis principium, quod animam somaticam vocant, sive hoc vitae corporalis principium psychicum seu vegetativum etiam a corpore distinguunt, sive unam eamdemque cum illo substantiam esse conJirmant» ( 17). Probatur.-Experientia teste, horno quando intelligit, non intelligit sine sensatione. Atqui ad sensationem non sufficiunt n€c corpus nec anim0. separatim sumpta, sed utrumque elementum requiritur. Ergo corpus -et anima in unum principium totale operationis coalescunt .. ad efformandP.m unam naturam completam et snfficientem cujuslibet hu– manae operationis. 533. Scholion I: Rpjicienda est Trichotomia, nam destruit unitatem substantialem compositi humani; ad cuius intelli<!:entiam ro:1s!dnan– dum est quod unumquodque ab eodem habet quod sit ens et quod sit unum. Nunc autem. si. «hamo ab alia forma haberet quod sit vivum, scilicet ab anima vegetativa, et ab alia forma quod sit anima, ~cilicet ab an;ma sensibili, et ab alia quod sit hamo, scilicet ab anima rationali, sequeretur quod hamo non esset unum simpliciter» (18). Si enim in homine adessent tria principia viventia, adessent etiam in ipso tria esse et tria supposita. Unde penitus destrueretur unitas substantialis in homine. 534. Scholion II: Quilibet hamo suam habet animam propriam. Hanc propositionem, uti scitur, negarunt Averrhoistae et Pantheistae, secundum quos quilibet horno haberet quidem animam sensitivam e potentia materiae eductam, non vero animam intellectivam; haec ani- (l!'l) Cfr. PALMIERI, De Creatione, pag-. 256. (14) De resurrectione. 8: PG., !l, 1585: Journel, 147. (15) De hom. opif., c. 14; Journel, 1021. (]6) DENZINGER, 429. (17) Conc. Colon., tit. 4, c. 14; CollLac,, vol. 5. (18) 1, q. 76. ª· 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz