BCCCAP00000000000000000000547
DE HOMINIS NATURA, th. 22, n. 529-530 295 THESIS 22.a: Horno naturaliter constat corpore organico et unica anima, eaque intellectiva seu rationali, quae cum sit vere, per se, et immediate corporis forma substantialis, est principium vitae intellectivae, sensitivae et vegetativae. Divisio theseos.-Tota doctrina de composito humano absolvitur pro– positione praecedenti; quia tamen plures sunt quaestiones, et quidem magni momenti, discutiendae, conveniens duximus thesim per partes dilucidare. Porro, partes nostrae theseos hae sunt: a) Horno naturaliter constat corpore organico et unica anima, eaque intellectiva seu rationali. b) Haec unica anima intellectiva seu rationalis est corporis forma suostantialis, vere, per se et immediate. c) Haec unica anima est principium cujuslibet operationis vitalis, intellectualis scilicet, sensitivae, et vegetativae. Pars l.ª: Horno naturaliter constat corpore organico et unica anima, eaque intellectiva seu rationali. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum hoi:no constet duo– bus vel pluribus elementis; et respondemus in thesi, non tantum sensu affirmativ0. verum etiam exclusivo, dicendo hominem constare corpore organico et anima intellectiva seu rationali. 530. Adversarii. 1. 0 ) Materialistae tenent hominem constare uno tantum elemento, corpore scilicet, quod haberet vim cogitandi. 2. 0 ) Pantheistae dicunt hominem constare duobus elementis, cor– pore scilicet et anima sensitiva mortali; principium vitae intellectivae est intellectus universalis, omnibus et singulis hominibus communis, et quidem de substantia divina emanatus (2). 3. 0 ) Didynamistae dicunt hominem constare triplici elemento: cor– pore ::,cilicet et duplici anima: una bona, altera mala (3) (Manichaei); una anima, quae est principium vitae vegetativae et sensitivae, et al– tera, quae est principium vitae rationalis (Apollinaristae) (4). Haec sententia vocari solet Trichotomia, quia propugnat hominem constare tribus partibus, corpore scilicet, anima sensitiva et anima in– tellectiva. Ad hanc theoriam videntur non parum accedere Guntheriani, juxta quos clistingui debent in homine corpus, anima somatica, quae non dis– tinguit.ur a corpore nisi in quantum est principium vitae vegetativae et sensitivae, et spiritus humanus, qui intelligit et vult (5). 4. 0 ) Tridynamistae docent hominem constare uno corpore et tri- (2) Cfr. L. DE GRANDMAISON, in DAFC., art. Theosophie. (3) Cfr. STUS AUGUSTINUS, De duabns anirnabus, c. 12; PL., 42, 105. (4) Cfr. STUS. AUGUSTINUS, De haer., c. 65; PL., 42, 40. (6) Cfr. KATSCHTHAU;R, Theol. dogm. cath. spec., t. 1, p. 2, sect. 2, c. 3, a. 1, n. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz