BCCCAP00000000000000000000547

294 DE DEO CREANTE, th. 22, n. 528-529 PARS TER.TIA De bomine. 528.- Post considerationem eorum quae pertinent ad creationem mundi materialis. et spiritualis, visibilis et Jnv1sibilis, agendum nobis est de homíne, qui, juxta Concilium Lateranense IV, utramque continet naturam: «deinde humanam, quasi communem ex spir.it.u et corpore constitutam» (1); horno enim utramque in se coadunat naturam, cor– poralem scilicet et spiritualem. Haec tertia pars duobus capitibus absolvetur, quorum primum erit de hominis natura; s·ecundum vero, de hominis origine. CAPUT I DE HOMINIS NATURA Agemus in hoc capite: a) de ipso composito humano; b) de singulis elementis constitutivis. ART. I De ipso composito humano 529. Status quaestionis.-Cum horno sit ens compositum, declarare imprimís oportet utrum horno constet duobus vel pluribus elementis; quod autem horno habeat corpus materiale et corruptibile, probatione non indiget, quandoquidem id oculis appareat; quod autem horno animam habeat spiritualem, ipsa Psychologia Naturalis nos docet: sed difficultas in eo est utrum horno habeat unam vel plures animas; et ratio diffi– cultatis inde provenit quod in homine plures sint operationes, vegeta– tivae scilicet, sensitivae et intellectivae. Probare intendimus in hoc loco hominem constare corpore et una anima, eaque intellectiva, quae tamen virtute triplex dicenda sit. Ad cujus solutionem praesens statuitur thesis: (1) DENZINGER, 428, et Conc. Vatlc., DENZINGER, 1783.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz