BCCCAP00000000000000000000547

6 DE DEO UNO, th. 1, n. 6-7 Tria igitur in nostra thesi consideranda veniunt: a) Objectum cogniifonis, quod non est aliud nisi existentia Dei, et quidem imperfecta. b) Principium subjectivum, intellectus videlicet humanus naturalis in genere, normaliter evolutus. e) Principium objectivum, res scilicet creatae ut «medium quod> cognitionis sufficiens. Sensus nostrae theseos.-Adest in genere humano prout nunc est, seu etiam post peccatum originale, vis quaedam activa intellectualis, non tantum physica, verum etiam moralis, deveni-endi in certam existen– tiae Dei co~nitionem p,er contemplationem hujus mundi adspectabilis. 7. Adversarii.-Ad duo genera reduci possunt, materiales scilicet et formales; materiales dico illos qui revelationem plane rejiciunt, nullum– que habent nobiscum commune principium disputandi; isti sunt: Empi– ristae, Agnostici (3), Sensistae et Kantistae (4), Immanentistae (5) et Modernistae (6); omnes isti errores id habent commune: quod cognitio nostra phaenomenis concludatur, nec ideo assurgere possit ad cognitio– nem causalitatis, relationum, substantiarum .. ., eo quod haec omnia, alía– que hujusmodi, non sint phaenomena; ex his principiis evidens est quod neque cognosci queat existentia quaedam alicujus causae incausatae, im– mobilis, quae sit causa omnium rerum; non potest igitur cognosci exis– tentia Dei per lumen rationis naturalis. At cum isti errores aliquo modo velint sensui communi satisfacere, di– cunt medium deveniendi in cognitionem existentiae Dei, esse impetum quemdam naturae instinctivum, aut fidem coecam aut quamdam sensa– tionern intellectualem, aut experientiam internam, aut sensum quemdam religiosum. Adversarii formales sunt illi, et quidem optimi catholici, qui nobis-• cum ronveniunt in omnibus veritatibus revelatis admittendis; in hac vero a recto tramite deviarunt eo quod, juxta ipsos, ratio humana, sine revelatione aliqua, aut magisterio sociali, aut traditione aliqua, non pos– sit nisi in errorem labi; isti vocantur Traditionalistae et Fideistae. Traditionalistae duplici facto nituntur: a) Deum Adamo plures infudisse veritates non tantum ardí.nis su– pernaturalis, verum etiam ordinis naturalis, utputa existentiam Dei, spi– ritualitatem animae humanae ejusque immortalitatem, aliaque hujus– modi quae ad moralitatem naturalem spectant. b) Genus humanum has veritates ordinis naturalis oretenus trans– misisse per succedentes generationes usque ad nos, ita ut nos ipsi has veritates didicerimus mediante vulgari traditione. Duplex Traditionalismus. Inter Traditionalistas sunt aliqui Rigi- (3) Ita C0MPTE, Cours de Philosophie positive; LITTP.É, Revue de Deux Mondes 1865; STUART MILL, Essais sur la religion. (4) Ita SENSISTAE, REID, JAC0BI, KANT; cfr. DEH0\'E, La Critique Kantienne des préuves de l'existence de Die1L, 1905. (5) Ita BERGS0N, LE R0Y; cfr. in DAFC., art. Immanence; GARRIG0U-LAGRANGE, Dieu.. ., pag. 121 sqs. (13) LE R0Y, Revue de MetaphysiQ. et de Morale, 1907; cfr. ALBERT HA!lTMANN, Sujeción y libertad del pensamiento católico, Barcelona (1955), pag. 111-132.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz