BCCCAP00000000000000000000547

292 DE DED CREANTE, th. 21, n. 524-525 Possessio tamen diabolica non est peccatum, nec necessario poena peccati; sed est malum physicum; Deus possessionem diabolicam potest permittere ob varias rationes, ob peccati punitionem, ob ostensionem divinae virtutis, ob exercitationem bonorum... Adversarii.-Hanc doctrinam exaggerant aliqui Protestantes, quate– nus omnes morbos diabolis adscribunt; alii vero possessionem diaboli– cam non admittunt nisi usque ad Christi tempora. Censura.- Est doctrina catholica. Probatur ex Sacra Scriptura.- Obsessos fuisse tempore Christi nimis evid,ens est: «Obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormen– tis comprehensos, et qui daemonia habebant» ( 13). «Magdalena, de qua septem daemonia exierant» ( 14). «Obtulerunt ei multas daemonia habentes et ejiciebat spiritus ver– bo:i, (15). Quod autem vere fuerint daemones, ex eo constat quod Christus eos tamquam personas alloquitur, eos interrogat, loqui prohib-et... immo ejectio diaboli -est signum divinitatis ipsius. Obsessos fuisse post mortem Chrisii, satis apparet, nam Apostoli spiritus immundos ejiciunt (16). Pars 4.ª: Diaboli homines impugnant operatione magica. 525.- Magia est potestas miros et insolitos effectus producendi. Distinguitur in: a) Albam, quae consistit in productione istorum effectuum ope in– dustriae. vel dexteritatis, vel ingeniosae applicationis virium natura– lium. b) Nigram, quae consistit in productione aliquorum prodigiorum ope et auxilio diaboli; ad magiam nigram revocantur magnetismus, hypnotismus, spiritismus, in quantum opera diaboli exercentur. Tria distinguere solent theologi in hoc genere: a) Crimen m'agiae, quod committunt omnes illi qui pactum explici– tum vel implicitum habent ad opera magica, cum auxilio daemonis, patranda. b) A.rtem magicam, quae est facultas miros effectus ope diaboli obtinendi, mediantibus aliquibus signis. e) Facta magica, quae sunt phaenomena, ope daemonis peracta quae explicari nequeunt per causas physicas naturales vel per humana artiflcia. (13) Mt., 4. 24. (14) Luc., 8. 2. (151 Mt., 8, 16. (16) Act. Apost., 5, 16; 8, 7-8; 16, 16, ete.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz