BCCCAP00000000000000000000547

DE ANGELIS MALIS, th. 21, n. 522-524 291 «Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias dia– boli» ( 7). «Sobrii estate et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret» (8). Ex Traditione.- Stus. Augustinus: <,Omnibus modis instat ( diabolus) die ac nocte... sagittas venenatas contra nos dirigens, ut interficiat animas nostras» (9). Sancti Patres diabolum faciunt causam omnium mal_orum quae in mundo sunt aut fuerunt: «Omnia mala mundi sua sunt pravitate com– mixta» (10). Ex ratione theologica.- Demonstrari nequit factum tentationis dia– bolicae, quia id pendet a sola Dei libera voluntate; sed pot-est de– monstrari ejus possibilitas, nam tentatio diabolica possibilis est: a) ex parte diaboli, eo quod possit diabolus phantasiam et sensus excitare, intellectum et voluntatem humanam saltem indirecte in malum de– viare; b) ex parte Dei, eo quod Deus potest tentationem permittere sive ad probationem bonorum, siv-i.! ad malorum punitionem. P:us 2.": Diaboli homines impugnant infestatione externa. 523.-Infestatio diaboli d!.citur omnis actio noxia in corpus et in bona materialia hominum extrinsecus peracta, sive dolores in corpus af– ficiendo. sive mortero producendo, sive tempestates excitando (11). Censura.- Est doctrina catholica, quae t-estimoniis Sacrae Scrip– turae innititur. Probatur ex :Sacra Scriptnra.- Job a diabolo ulcere pessimo percu– titur, plagae Aegypti ab angelis malis immittuntur; septem viri Sarae a daemone occiduntur (12). Ex Liturgia.-- Harre doctrinam supponit Ecclesia in benedictione aquae, olei.. ., in recitatione Breviarii, v. g. in Completorio. Pars 3.ª: Diaboli homines impugnant possessione. 524.-Possessio diabolica est actio qua diabolus corpus hominis oc– cupat. et veluti in eo inhabitat, ita ut ejus membra et sensus contra voluntatem hominis moveat, et deniaue tales agat effectus qui vires naturales hominis penitus tran~cendant. (7) Ad Eph., 6, 11. <B) r Par.. 5, 8. (9) Solil., e 16. (10) TERTULLIANUS, Apol.. 22. (11) 1,q.117,a.4,ad2; q.114,a.3. (12) Joo, 2. 7-B; Tob., 3, B.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz