BCCCAP00000000000000000000547
290 DE DEO CREANTE, th. 21, n. 522 ART. II De Angelis malis Quemadmodum angeli boni in eo sunt ut hominibus adjuvent in con– secutione nltimi finis, ita pariter angeli mali ab eo avertere totis viri– bus conantur, et quidem multis modis, tentatione scilicet, infestatione externa, possessione et operatione. maaica; qua-e omnia in thesi s-e– qurnti dilucidabuntur. TIIESIS 21.ª: Angeli malí homines impugnant tentationibus, infestatione ex– terna, possessione et operatione magica, Pars l.ª: Diaboli homines impugnant tentationibus. 522. Explicatio terminorum.-Tentare -est proprie exp-erii:nentui:n su– mere de aliquo (1). Experimentum autem sumit aliquis «quandoque ut sciat tantum ... quandoque vero, ut juvet; quandoque, ut noceat. Diabolus autem sem– per tentat ut noceat, in peccatum praecipitando» (2). Tentatio igitur diabo!ica est incitatio ad p-eccandum. Modus tentationis. Incitatio ad peccandum fieri potest: a) Per agentia extrinseca, si diabolus utatur rebus externis, aut hominibus perditionis, qui malas doctrinas seminant, quae ad peccan– dum incitant vel inducunt (3). b) Per suggestiones internas, si diabolus moveat, mediantibus fal– sis intellectus apprehensionibus, phantasiam et sensus, et idcirco pas– siones excitet appetitus sensitivi (4). Non tamen intendimus dicere omnes tentationes quas horno expe– ritur, a diabolo provenire; praeter enim daemones sunt et aliae causae tentationis: nemp-e concupiscentia et corruptio carnis. Adversarii.-Sunt nonnulli Protestantes qui omnem diabolicam tenta– tionerr. negant, quia repugnat, juxta ipsos, diabolum agere in animam hominis. Censura.-Quod dentur tentationes diabolicae, est doctrina de fide, in Sacra Scriptura contenta, tam in Veteri quam in Novo Testamento. Probatur ex Sacra Scriptura.-Diabolus Evam seduxit (5), Christum ter in deserto tentavit (6). (1) I, q, 114, a. 2. (2) Ibid. (31 Catt,ch. Rom., p. 4, e 15, n. 9. (4) De Pot.• q. 6, a. 3, ad 13; 1, q, 111, a. 3 et 4. (5) Gen., 3, 5. (6) Mt., 4, 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz