BCCCAP00000000000000000000547
DE ANGELIS CUSTODIBUS, th. 20, n. 517-521 289 praesto sint, ne gravius aliquod detrimentum accipiant. Nam, ut pa– rentes, si infesta et periculosa via filiis iter faciendum sit, custodes adhibent et periculorum adjutores, sic caelestis parens in hoc itinere, quo ad caelestem patriam tendimus, singulis nobis praeposuit angelos, quorum ope ac diligentia tecti, furtim paratas ab hoste laqueas vita– remus... iisque ducibus rectum iter teneremus» (8). 517. Scholion I: Omr:,ibus hominibus angeli ad custodiam depu– tantur, et quidem singuli singulis. Quod satis innuitur ex verbis Chris– ti quando ait parvulos non spernendos eo quod «angeli eorum semper vident faciem Patris» (9); nec putandum est omnes illos parvulos esse electos vel praedestinatos. Stus. Hieronymus: «Magna dignitas animarum; ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatu.m-,, (10). Stus. Thomas: <<Sicut hominibus per viam non tutam ambulantibus. dantur custodes, ita ut cuilibet homini, quamdiu viator est, custos an– gelus deputatur» (11). 518, Scholion II: Immo theologi addunt angelum custodem deputari cuilibet urbi, paroeciae, communitati religiosae, ut bonum promoveat -et ad suos fines uniuscujusque peculiares obtinendos adlaboret. Denique theologi docent personas publicas, Romanum Pontificem, Episcopos, Reges ... , habere, praeter angelum custodem quem habent a nativitate, alium angelum qui, in negotiis publicis gerendis, eis adjuvet. 519. Scholion III: Tempus custodiae angelicae. Incipit a nativitate. et usque ad mortem hominis protrahitur; non ante nativitatem, quia lnfans, veluti fructus matris, ab angelo matris protegitur. Angeli custodes numquam totaliter desernnt suos clientes, quia eorum custodia est pars divinae Providentiae, quae numquam suspenditur. Si autem aliquando dicitur angelos custodes hominem deserere, id in– telligendum est de ctesertione secundum quid, in quantum non impedit quominus horno cadat in peccatum (12). 520. Scholion IV. a) Quoad corpus. Multa pericula arcent, dam– na ab ipsis hominibus avertunt, ccgitationes immittendo in ordine ad malum imminens vitandum. bl Quoad animam. Daemones coercent, ad bonum excitant, sanctas cogitationes immittunt, orationes Deo deferunt, nobis implorant auxi– lia divina; intellectum illuminant, et praecipue nobis in periculo mor– tis adjuvant, et animam, a corpore jam separatam, in coelum condu– cunt, vel, in Purgatorio detentam, visitant. 521. Scholion V: Nisi tantis beneficiis ingrati esse velimus. debemus angelos colere, eorum memoriam quotidie facere, sanctis eorum cogita– tionibus fiduciam praestare: «reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia» (13). (8) Catechisrnus Rom., p. 4, c. 9, n. 4. (9) JIU., 18, 10. (10) In MI .. lib 3, c. 18. (11) 1, q, 113, a. 4 (12) 1, q. 113, a. 6. < 13) STUS. FERNARDUS, in Ps. 90, scrm, 12, n. 6. MAN. THE0L. D0GM.-20.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz