BCCCAP00000000000000000000547

288 DE DEO CREANTE, th. 20, n. 516 § II.-UTRUM ANGEL! AD CUSTODIAM HOMINUM DEPUTENTUR THESIS 20.ª: Angeli boni in cnstodiam hominum deputantur. 516. Adversarii.--Kant et Rationalistae generatim negant hanc doc– trinam, dicendo eam fuisse desumptam ex mythis Chaldaicis. Aliqui Novatores, duce Calvino, dicunt angelum custodem non dari singulis hominibus. Aliqui Praedestinationistae hanc doctrinam coarctant ad solos prae– destinatos (1). Censura.- Haec doctrina, nulla distinctione facta, adeo est certa ut dicenda sit de fide, eo quod clare admodum in Sacra Scriptura et Tra– ditione contineatur. Quare: a) quod angeli custodes assignentur singulis electis, est om– nino certum et sine magna temeritate negari non potest. b) Quod singulis fidelibv.s angeli custodes assignentur, est etiam omnino certum. c) Quod singulis hominibus, etiam infidelibus, est doctrina com– munis. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Angelis suis mandavit de te, ut cus– todiant te in omnibus viis tuis» (2). Christus dicit parvulos non esse spernendos, quia «angeli eorum semper vident faciem Patris» (3). Stus. Paulus ait: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in mi– nisterium missi propter eos qui haereditatem capient salutis?» ( 4). Ex Traclitione.- Res est adeo clara ut numquam ansam dederit dubi– tatíonibus. Hermae Pastor: «Ii sunt sancti angeli Dei... quibus tradidit Do– minus omnem creaturam suam» (5). Stus. Ambrosius: «Non solum Episcopos ad tuendum gregem Domi– nus ordinavit, sed etiam angelos destinavit» ( 6). Stus. H1larius: «Fidelium orationibus praeesse angelos, absoluta auc– toritas est» (7). Ex liturgia.- Id etiam constat ex Liturgia catholica, sive ex oratio– nibus Breviarii, e. g. ad Completorium, sive ex festc, Angelorum Cus– todum. :. Ex ratione theologica.- «Est enim Dei providentia datum hoc ne– gotium angelis, ut custodiant humanum genus singulisque hominibus (]) Ita ORIGENES, in Joan, tr. 5. (2) Ps. 90. 11. (3) Mt. 18, 10. < 41 Ad Hebr., 1, 14. (fi) Vis. 3. 4. (6) In Luc., lib. 2. n. 50 (7) In Joan., 18, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz