BCCCAP00000000000000000000547
286 DE DEO CREANTE, th. 18, n. 512-513 b) Poena s€nsus patiuntur. «Discedite a me, maledicti in ignem aeternum, qui paraJus est diabolo et angelis ejus» (15). «Deus ... rudentibus inferni detractas in tartarum tradidit crucian– dos (angelos malos) in judiciurn reservari» (16). «In judicium magni diei, vinculis aeternis, sub calígine reserva– vtt-,, ( 17). 512. Scholion I: Praeter poenam damni et sensus, angeli privati sunt donis gratuitis, quia cum peccato haec dona sunt incompatibilia; cog– nitionem supernaturalem affectivam Dei et bonorum operum totaliter amiserunt, et in malo obstinati sunt, ita ut non solum non possint a peccatc., commisso flectere, sed etiam, si possent, primum peccatum re– peterent; denique vehementissimo dolare afficiuntur, eo quod multa vellent esse quae non sunt, aut non esse, quae tamen sunt .UB). 513. Scholion 11: De loco poenali angelorum. Locus poenalis angelorum est, ratione culpae, ihfernus, in quo sunt in aeternum cruciandi detrusi; si enim animae in actuali peccato decedentes, mox post mortem, ad infernum descendunt, (19), ldem di– cendum est de angelis malis (20). Ratione vero probationis hominum, locus angelorum potest esse aer caliginosus, juxta illud Sti. Pauli: «Sunt príncipes potestatis aeris hujus ... mundi rectores tenebrarum harum... spiritualia nequitiae in cae– lestibus» (21). Licet aliqui sint in aere, igne torquentur non aliter ac illi qui in inferno inveniantur intrusi. Quomodo autem angeli mali igne materiali torqueantur, difficile admodum explicatur. Probabilius ignis angelos torquet quatenus virtus divina alligat eorum potentiam eamque limitat ne angeli operentur quidquid velint, vel non sint ubi volunt esse: «Unde se habent (angeli malí) veluti ferae funibus alligatae, quae, licet interdum aiscurrere per– mittantur, semper tamen incedunt subjectae funi, et rectori funem tenenti» (22). «Angelos vero, ait Stus. Judas, qui non servaverunt suum princi– patum, vinculis aeternis sub calígine reservavit» (23), ex quo videtm." consequi daemones torqueri per modum alligationis. CAPUT IV DE ANGELORUM COMMERCIO CUM HOMINIBUS Agemus: a) de angelis bonis qui ad nostram custodiam a D€o mi– sericorditer mittuntur; b) de ang€lis malis qui, Deo permittente, ad nostram probationem multipliciter agunt. ( 15) Mt., 25, 41. (16) TI Petr.. 2. 4. (17) Jud., 6. (18) l. Q. 64, a. 1 et 2. (19) DENZINGER, 531. (20) DENZJNGER, 693. (21) Ad E11h., 6. 12. (22) GONET, De An17elis, dlsp. 12, a. 2, n. 82. (23) Jud., 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz