BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 1, n. 6 5 ita ut sensus sit iste: adest in genere humano vis quaedam intellectualis deveniendi, suis tantum viribus naturalibus, in existentiam Dei certo cognoscendam. At horno potest adhuc considerari vel in statu naturae purae, vei in statu naturae lapsae et reparatae, in quo nunc est; scimus enim ex revelatione genus humanum, in persona Adae, capitis totius humanae naturae. magnum subiisse discrimen, vi cujus ejus vires diminutae sunt: «Horninem essE!. secundum corvus et. an:!.mam deterius commu– tatum» (1). De quonam statu hominis agitur in thesi?-De utroque, et de utroque affirmatur potentia hominis deveniendi in certam cognitionem existen– tiae Dei (2). Suis viribus naturalibus.-Nullo scilicet .auxilio praeternaturali aut supernaturali superaddito. Certo.-Certitudo opponitur opinioni, probabilitati, etc., illi animi statui in quo intellectus adhaeret alicui veritati cmn majori vel minori formidine veritatis ejus oppositi; certo igitur nihil aliud sibi vult nisi firmam adhaesionem animi sine ulla formidine errandi. Fer ea quae /acta sunt.-His verbis indicatur medium quo ratio hu– mana potest devenire in certam existentiae Dei cognitionem, mundus videlicet adspectabilis nobis ubique circumdans, res visibiles et invi– sibiles. Dei.--Non possumus in praesenti loco dare ullam definitionem rea– lem Dei, eo quod ejus essentiam vel quidditatem plane nunc ignoremus; quapropter contenti sumus cum hac definitione mere descriptiva, quam, illi qui studiis philosophicis incubuere, perfecte assequentur: Deus est ens quoddam supremum, immobile, necessarium, principium et finis omnium rerum earumque conservator et gubernator. Notari tamen oportet quod aliud sit cognoscere existentiam Dei, alind vero ejus essentiam sive qnidditatem; in thesi dicimus hominem posse certo cognoscere existentiam Dei, seu existere Deum. At cognitio existfmtiae Dei potest esse perfecta aut imperfecta; perfecta, si conceptus scientificus, clarus et verus €fformetur d,e ejus existentia, necessitate essendi, etc.; imperfecta, si conceptus simplex et obvius efformetur de aliquo Ente supramundano, a quo cuneta depen– dent, et ad qu€m omnia tendunt, et ad quem, proinde, necesse est nos– tram submissionem deferre; immo iste éonceptus potest esse erroribus admixtus circa naturam cultus, etc. In th€si agitur de cognitione €Xistentiae Dei imperfecta, quatenus affirmatur possibilitas cognoscendi existentiam Dei conc€ptibus obviis et simplicibus, quemlibet alium errorem non excludentibu.s. (1) Conc. Arausicanum, DENZINGER, 144, et conc. Tridentinum, DENZINGER, 788. (2) Et revera, cum aliquis ex Patribus concilii Vaticani voci «rationis» actden– dum_ censuisset pericopem «uti nunc estll, Episcopus Brixiniensis respondlt nonnne Deputat10nis eadem illa verba jam antea adfuisse in schemate at fuisse dein_de de~eta, «cum ea, q1we _in ista doctrina docent1Lr, generatim ;era habenda smt, sive sumatur hamo in statu naturae purae sive in statu na– turae lapsae». Cfr. Acta et Decreta S. oecumen. conc. Vaticani, 1892, t. 7, pag. 131.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz