BCCCAP00000000000000000000547
DE ANGELORUM ELEVATIONE, th. 17, n. 502-505 283 ------------ 502. Scholion,-Creati sunt angeli in tempore, quia non sunt aeter– ni, et probabilius cum ipsa natura corparali; haec est sententia com– munis, quae consonat cum verbis Conc. Lateranensis IV: «Simul ab ini– tio temporis.» ART. II De angelorum elevatione THESIS 17.~: Angeli, creati a Deo in perfectione naturali, fuerunt quoque elevati ad ordinem supernaturalem, et quidem in ipso instanti creationis. 503.- Status supernaturalis dupliciter considerari potest, quatenus .scilicet habetur in termino, et est status gloria.e-, et quatenus habetur in gratia cum destinatione ad gloriam. Sensus theseos est quod angeli in eorum elevatione ad statum su– pernaturalem constituti sunt in statu gratiae sanctificantis cum des– tinatione ad gloriam. 504. Censura. a) Quod angeli fuerint ad statum supernaturalei:n gratiae cum destina tione ad gloriam evecti, est saltem theologice cer– tum, immo proximum fidei. b) Quod fuerint elevati in ipsa eorum creatione, est probabilius. Pars l.ª: Eievati sunt ad ordinem supernaturalem Probatur ex ratione theologica. a) «De ratione beatitudinis est stabilitas, seu confirmatio in bono. Sed angeli non statim ac creati sunt, fuerunt confirmati in bono, quod casus quorumdam ostendit. Non ergo anqeli, in sua creatione, fuerunt beatí (supernaturaliter)» (1). Quod de ratione beatitudinis sit stabilitas in bono, constat ex Be– nedicto XII, De visione beatifica (2). b) Beatitudo supernaturalis consistit in visione Dei directa et im– mediata et correspondenti Dei fruitione. Atqui haec beatitudo superat vires cujuslibet creaturae etiam angelicae. Ergo angeli elevati sunt ad ordinem supernaturalem, eis indebitum, mediante gratia sanctificanti. Pars 2. 0 : In ipsa eorum creatione. 505. Dnplex sententia. a) Fuerunt qui dicerent angelos fuisse crea– tos sine gratia sanctificanti, et nonnisi post aliquod tempus elevatos esse ad ordinem supernaturalem (3). (l ) t, q. 62. a. l. (2) DENZINGER, 530 ( 3) Ita Sn.rs. BONAVENTURA, In II Sent., dist. 4, a. 1, q, 2; ALEXANDER ALENSIS p 2, q. 19, membr. 2; HUGO A STO. VICTORE, summa sent., tr. 2, c. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz