BCCCAP00000000000000000000547

282 DE DEO CREANTE, th. 16, n. 500-501 CAPUT III · DE ANGELORUM CREATIONE, ELEVATIONE ET LAPSU 500. Agendum est in praesenti, de angelorum: a) creatione, b) ele– vatione, et c) lapsu. ART. I De angelorum creatione. THESIS 16.ª: Angeli creati sunt a Deo in perfectione naturali. 501. Censura. a) Quod angeli fuerint a Deo creati, est doctrina de fide div. cath. definita. Conc. Lateraneru;e IV: «Deum utramque de nihilo, condidit crea– turam spiritualem et corporalem... angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam... » (1). b) Quod creati fuerint in sua perfectione naturali, theologice cer– tum est dicendum. Pars l.ª: Creati sunt a Deo. Probatur ex Sacra Scriptura.-Nam in Sacra Scriptura dicitur omnia fuisse a Deo creata: «Omnia per ipsum jacta sunt» (2); immo expres– se dicitur: «In ipso condita sunt uni1.;ersa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia» ( 3). Ex ratione theologica.- Angeli sunt entia per participationem. At– qui entia per participationem non habent in se rationem suae existen– tiae, sed necessario pendent ab eo qui est per essentiam. Ergo angeli a Deo, qui est ens per essenti.am, creati sunt. Pars 2.ª: In sua perfectione naturali. Probatur.- Nam angeli, a principio suae creationis, habuerunt de Deo, ut auctore naturae, perfectam cognitionem et dilectionem. Atqui in hoc consistit perfecta beatitudo naturalis. Ergo angeli in perfectione na– turali creati sunt. Haec tamen naturalis beatitudo angelorum non fuit absoluta, sed secundum quid, et ideo amissa est ab angelis malis, quando isti per actum voluntatis recesserunt a Deo fine supernaturali, ac ideo indirec– te recesserunt a Deo fine naturali. (1) DENZINGER. 428; cfr. cene. Vatlc., DENZINGER, 1783, 1805. (2) Joan .. l. 3. (3 l Ad Col., 1, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz