BCCCAP00000000000000000000547
DE VOLUNTATE ANGELORUM, th. 15, n. 498-499 281 ------------ Libere, dilectio naturalis fundatur super unitatem naturae. Sed in angelis adsunt et alia in quibus non conveniunt omnes; utputa officia, dona gratuita; in his igitur dilectio angelorum non est naturalis, sed libera ( 4). § III.-UTRUM VOLUNTAS ANGF...LI SIT EX NATURA SUA IMMUTABILIS IN ELECTIONE SEMEL FACTA Duplex sententia.- Stus. Tomas, aliique multi pracsertim Thomistae, affirmative respondent quia angeli, simplici intuitu, comprehendunt principia et conclusiones, atqu-e ideo immobiliter adhaerent objecto, eo quod voluntatis electio mensuretur ab apprehensione intellectus (5). Stus. Bonaventura, Scotus, et aliqui Societatis Jesu, ut Malina, Vas– quez, Suarez, Valentía ... , negative respondent (6). 498. Scholion: De locutione angelorum.-Cum locutio nihil aliud sit quam manifestatio alicujus ideae, dicendum est quod angeli loquantur, tum ínter se, tum cum Deo. Quomodo autem id fiat, nescimus; an scilicet per simplicem consen– sum, an per quaedam signa spiritualia, an per productionem ideae in ment•_j alterius (7). Juxta stum. Thomam icl fit per solum actum voluntatis, qua unus angelus alteri suos conceptus patefacit. De illuminatione angelorurn.-Angeli superiores, qui universaliores habent species, a Deo receptas, possunt aliis angelis inferioribus ma– nifestare ea quae ab istis ignorantur. Haec manifestatio appellari solet a Theologis illuminatio angelica. 499. De potentia Angeli.- «Anpeli potentia externa pollent maxima. Ex iis, quae vel Scriptura manifestat vel Doctorum confirmat, haec tuto asseri possunt. Nimirnm: Angeli possunt movere corpora et etiam alias spiritus: possunt quoque sibi assumere corpora, vel ex aere et vaporibus formata, vel etiam realia, non tamen ea ·possunt formaliter vivificare, sed tantum gerere ut motores. Possunt apparere sive vere in his sibl aptatis corporibus, vel tantU1n speciebus in phantasiam immissis. Pos– sunt in homines phantasiam ejusque corporales humores et organa age– re et ita indirecte movere intellectum et inclinare voluntatem, quin eam tarnen necessitent. Possunt, applicando activa passivis, quaedam mira cfficere; patrare vero rniracula proprie dicta vel quidpiam efficere, quo mutetur ardo vel lex universi, naturaliter non possunt; immo nec quae de se possunt, ea omnia /acere permittuntur» (8). (4) 1, q. 60, a. 4. (5) STUS. TH0MAS. 1, q. 64, a. 2; De Malo, q. 16, a. 5; CAJETANUS, In l, q. 64, a. 2; CAPRE0LUS, In I! Sent., dist. 7, q, 1, a. 1; SALMANTICENSES, De Ange– liR, dlsp. 13, n. 6 sqs.; et alii. (6) 3TUS. B0NAVENTU!lA, In II sent., dlst. 7, p. 1, q, 1; SC0TUS, In II Sent., dlst. 7. q. unica; M0LINA, In I, Q. 64, ª· 2; VASQUEZ, In l, dlsp. 239; SuA– REZ, De .4.ngelis, lib. 3, c. 10; VALENTIA, In I, disp. 4, q. 15, p. 2. (7) Cfr. de hac re SUAREZ, De Angelis, lib. 6, c. 13, n. 24; STUS. TH0MAS, De Verit., q. 9. a. 1; ALEXANDER ALENSIS, Summa theol., II, q. 38, membr. 3. (8) SALAS, Inst. theol. Dogmaticae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz