BCCCAP00000000000000000000547
280 DE DEO CREANTE, th. 15, n. 496-497 ----------- severarunt et gloriam adepti sunt. Unde constat eos fuisse capaces sanc– titatis ac peccati, ac ideo liberas, quia ad merendum vel demerendum re– quiritur vera libertas a necessitate. Ex ratione theologica. a) Voluntas sequitur intellectum. Atqui an– gelis inest intellectus. Ergo et voluntas. b) Objectum voluntatis est bonum ab intellectu propositum. Sed bonum aliud est summum, aliud vero particular-e. JamvBro angelus neces– sario appetit summum bonum ut finem; bonum autem particulare non appetit necessario, quia non est medium absolute necessarium ad finem consequendum. Relinquitur ergo ut angelus liber exstet circa bonum particulare, seu quod habeat liberum arbitrium (2). § II.--UTRUM ANGEL! DILIGANT DEUM ET SEIPSOS I.-DILIGUNT DEUM SUPER 0MNIA DILECTI0NE NATURALI. 497.-Dupliciter dici potest amor necessarius: l.º) quoad speciJica– tionem, quando amans potest ab amando cessare, sed non potest objec– tum amatum odi; 2. 0 ) quoad exercitium, quando amans non potest ab actu amori~, cessare. Jamvero angeli necessario, quoad exercitium, diligunt Deum, et non possunt ab actu amoris cessare dilectione naturali. Dilectio naturalis nihil aliud est nisi ipsa inclinatio naturae ad bo– num sibi proprium. Jamvero bonum cujuslibet naturae est finis ad cu– jus consecutionem necessario tendit; •ex his notionibus facile eruitur argumentum demonstrationis. Naturalis dilectio est ipsa inclinatio naturae ad bonum sibi pro– prium, ad cujus consecutionem tamquam in finem necessario tendit. Atqui angeli necessario cognoscunt Deum esse eorum finem et bonum summum. Ergo et necessario ipsum diligunt, ita ut non possint ab actu amoris cessare naturali dilectione. Et hoc sensu ipsi daemones, etsi odio prosequantur Deum ut auc– torem ordinis supernaturalis, amant tamen eum ut auctorem natu– ralem (3). II.-DILIGUNT SEIPS0S NECESSARIO ET LIBERE, Necessario, a) quia angeli necessario volunt suam beatitudinem ac })roinde ea omnia quae cum ipsa sunt necessario connexa; alía vero a se, libere prosequuntur. b) Quia dilectio naturalis innititur in unitate naturae. Unde omnes angeE ejusdem naturae sese diligunt dilectione naturali eo quod in ipsa natura conveniant. (2) 1, q. 60, a. 2. (3) Cfr. BILLUART, De Angelis, diRS. 3, c. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz