BCCCAP00000000000000000000547
DE VOLUNTATE ANGELORUM, th. 15, n. 495-496 279 «Angelus, sicut non intelligit ratiocinando, ita non intelligit compo– nendo et dividendo» (2). IV.-IN INTELLECTU ANGELI PER SE DARI NEQUIT FALSITAS. Quia angelus simplici intuitu cognoscit simul essentiam rei et omnia quae de ea enuntiari possunt, scilicet ea quae ei naturaliter conve– nlunt, vel ea quae ab ea removeri debent; et ideo angelus per se num– quam falli aut decipi potest. V.-IN INTELLECTU ANGELI MALI DARI POTEST FALSITAS PER ACCIDENS. Quia essentia rei est principium cognoscendi res naturales, non vero res supernaturales; hinc angeli mali «subducentes intellectum a divi– na sapientia, absolute interdum de rebus judicant secundum naturalem conditionem..., decipi possunt quantum ad ea quae supernaturalia sunt, Sicut si considerans hominem mortuum, judicet eum non resurrectu– rum; et si videns hominem Christum, judicet eum non esse Deum» ( 3). In intellectu vero angeli boni falsitas non datur, quia ipse non ju– dlcat nisi salva ordinatione divina; und-e in eo dari non potest falsitas. ART. II De voluntate angelorum Ag-endum nobis -est: a) utrum angeli habeant voluntatem et libe– rum t-rbitrium; b) utrum Deum et seipsos diligant, et c) utrum volun– tas angeli sit ex natura sua immutabilis in electione semel facta. § I.-UTRUM ANGEL! HABEANT VOLUNTATEM ET LIBERUM ARBITRIUM THESIS 15.ª: Angeli voluntatem et liberum arbitrium habent. 496. Censura.- Est doctrina fidei proxima, quia dum aliqui angeli vitam aeternam mermirunt, alii in damnationem incurrerunt. Jamvero ad meritum vel ·demeritum requiritur libertas non solum a coactione, sed -etiam ab intrínseca necessitate. Propositio damnata Baji: «Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione» ( 1). Probatur ex Sacra Scriptura.-Aliqui angeli, juxta Sacram Scriptu– ram, peccarunt et poena aeterna muletati sunt; alii vero in bono per- (2) 1, q. P8, a. {. (3) 1, q. 58, a. 5. (1) DENZINGER, 1094,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz