BCCCAP00000000000000000000547

,278 DE DEO CREANTE, th. 14, n. 494-495 Attamen supernaturaliter cognoscere possunt mysteria gratiae, «non quidem omnia, nec aequaliter omnes, sed secundum quod Deus volue– rit eis revelare... Ita tamen quod. superiores angeli perspicacius divi– nam sapientiam contemplando, plura mysteria et altiora, in ipsa Dei visione cognoscunt... Et horum etiam mysteriorum, quaedam a princi– pio suae creationis cognoverunt, quaedam vero postmodum secundum quod eorum officiis congruit, edocentur» (14). § III.-DE MODO COGNITIONIS ANGELICAE 495.-Plura·, quae ad modum cognitionis angelicae spectant, breviter dicemus. I.-ANGELI NUMQUAl\1 SUNT IN, PURA POTENTIA AD EA QUAE NATURALITER COGNOSCERE POSSUNT. Ang-eli sunt viventes, et cum nullam aliam operationem vitalem pe– ragere possint praeter operationes immanentes intellectus et voluntatis, debent semper actu intelligere, sive per se, sive per .species intentiona– les quas a Deo acceperunt a principio suae creationis. Ergo, r-espectu eorum ad quae naturaliter cognoscer€ possunt, numquam sunt in pura potentia, sed in actu (1). Quare angeli sunt semper in actu cognitionis sui et Dei, quem cog– noscunt in seipsis, ut causam in effectu. lI.-ANGELI NON INTELLIGUNT DISCURRENDO FORMALITER Discursus supponit processum de noto ad ignotum; potest esse pro– prius (formalis) vel irnproprius. Proprius, quanto cognitio unius est causa cognitionis alterius. lrnpropriu.s, quando cognc.scitur unum post aliud, vel quando unum cognoscitur in alío, sicut effectus in causa, vel conclusio in principiis. Angeli :ntelligunt discursu improprio, quatenus, visis principiis vi– dent quidquid in ipsis continetur; acceperunt enim a Deo species uni– versales in quibus intuentur ut contenta singularia quae naturaliter cognosci possunt in his speciebus. lIL-ANGELI NON INTELLIGUNT COMPONENDO ET DIVIDENDO. Compositione et divisione ii intelligunt qui necesse habent compa– rare praedicatum cum subjecto, ut inde appareat utrum praedicatum conveniat subjecto, necne. Sec. angeli uno intuitn intelligunt quaecum– que subjecto conveniunt aut ab ipso removeri debent. Ergo angeli non intelligunt componenda et dividendo. Cl4) 1, q. 57, a. 5. (1) 1, q. 58, ª· l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz