BCCCAP00000000000000000000547

276 DE DEO CREANTE, th. 14, n. 492-493 Ill.--OOGNOSCUNT RES MATERIALES, ET SINGULARES, ET QUIDEM PER SPECIES A DEO INDITAS. Cognoscunt res materiales, a) quia «quidquid potest inferior virtus, potest virtus superior. Sed intellectus hominis, qui est ordine naturae infra intellectum angeli, potest cognoscere res materiales. Ergo multo fortius intellectus angeli» ( 3). b) Obj,ectum adaequatum intellectus angeli est ens simpliciter qua– tenus est verum. Atqui res materiales sunt entia intelligibilia. Ergo an– geli res materiales cognoscunt. Cognoscunt res singulares. Nam in Sacra Scriptura dicitur ange– los mitti in mundum, esse administratorios spiritus (4), homines allo– qui. Tobiam ducere, Petrum e carcere educere, Stum. Joseph loqui, ha– mines custodire... Jamvero haec omnia supponunt cognitionem habere de singularibus. Ergo angeli cognoscunt res singulares et individuas. Per species a Deo inditas. Per species, quia nihil cognosci potest nisi sit intellectui intime praesens in esse intelligibili, sive per se, sive per speciem sui repraesen– tativam. Atqui haec species sui repraesentativa non invenitur in ipso an– gelo, quia essentia angeli non est similitudo aliorum. Ergo angelus in– diget speciebus rerum ut possit eas cognoscere. A Deo inditas. Angelus accipere non potest species intelligibiles: a) A rebus sensibilibus, quia angelus caret potentiis sensitivis et intellectu agente; unde ex rebus sensibilibus non potest efformare phantasmata, nec proinde species intelligibiles; praeter€a non adest proportio in~er intellectum angelicum et res materiales (5). b) A rebus immaterialibus, quia angeli intellectum agentem non habent, et ideo active non possunt agere in res immateriales, ut eas sib1 uniant in ratione speciei intelligibilis. e) A seipso, quia nihil cognosci potest sine specie rei in cognoscente. Sed angelus, qui sensibus caret, non potest speciem abstrahere a re– bus materialibus. Unde speciem reí cognoscendae habere debet in seipso. Sed hoc repugnat, quia rem praecognoscere deberet antequam res esset. Ergo relinquitur quod species, per quas angelus cognoscit res mate– riales et singulares, a Deo sint inditae. 493. Scholion: Deus has species angelis indiderit in ipsa eorum crea– tione.-Nam in Sacra scriptura dicitur quod angelus lapsus erat «plenus sapientia et perfectus decore ... in die qua conditus est» (6). Praeterea repugnat quod Deus aliquid ~reet sine iis omnibus neces– sariis ad ejus naturalem perfectionerri. Atqui ad naturalem AngPli vl– tam pertinent, tum ipsum intelligere, tum species quibus intelligere per- (3) 1, q. 53, a. 3. (4) Ad Hebr., 1, 14. (5) 1 <! 56, ª· 2. (6) Ezech., 28, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz