BCCCAP00000000000000000000547

DE COGNITIONE ANGELORUM, th. 14, n. 492 275 b) Intellectio angelica realiter distinguitur ab ejus essentia, quia actus essentiae angeli non est ejus existentia; intellectio vero est ejus operatio; essentia et operatio in angelis realiter distinguuntur (4). § H.-DE OBJECTO INTELLECTUS ANGELORUM THESIS 14.ª: Angeli cognoscunt seipsos et Deum, res materiales et singu– lares et futura necessaria; non tamen cognoscunt futura con• tingentia, nec secreta cordium, nec mysteria gratiae. Censura.-Est doctrina communis. I.-COC.NOSCUNT SEIFSOS, ET QUIDEM FER SUAM SUBSTANTIAM, 492.- Quod cognoscant seipsos, ex eo constat quod ang-eli sunt con– r:ives lmius reipublica-e et societatis. Sed societas supponit cognitionem membrorurn mutuam. Per suam substantiam. Nam cognitio fit in quantum cognitum est in cognoscente por modum formae intell-ectus; ut autem cognitum sit in cognoscente, necesse est quod r-es intelligibilis reddatur praesens in– tellectui per aliquam sui speciem, nisi forte ipsa res intelligibilis sit actu intelligibilis -et intime sibi praesens. Atqui sub.stantia angeli utpote omni– no spiritualis, est actu int-elligibilis et sibi ipsi est intime praesens. Ergo... Hinc substantia ang-eli, quatenus intellectui angell intentionaliter unitur, unum principium activum constituit lntellectionis angelicae. Quaprcpter angeli non indigent, ad seipsos cognoscendos, specie impressa sui vicaria, quae eos repraesentet -eosque reddat actu intel– liglbiles (1). !I.-ANGELI COGNOSCUNT DEUM, ET QUIDEM FER SUA!li SUBSTANTIAM, Quod cognoscant Deum, ex eo patet quod angeli seipsos perfecte cognoscunt, immo et compr-ehendunt. Jamvero, si ita res est, cognoscere debent se esse entia participata et contingentia et a Deo creata; non aliter ac si effectus aliquis seipsum plene cognoscit, cognosc-ere etiam debet ejus dependentiam a causa. Ergo angeli Deum cognoscunt ut eorum Auctorem et causam efficient-em, exemplarem et finalem. Per suam substantiam, quia «imago Dei est in ipsa natura ange– Zi tmpressa» (2). (4) SCOTUS. in 11 Sen t., dist. 16, q. unica; et DURANDUS, in II Sent., dist. 3, q. 5. propugnant intellectum angelorum realiter non distingui ab eorum essentia. (ll 1, q. 56, a. 1, (2) 1, q. 56, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz