BCCCAP00000000000000000000547
274 DE DEO CREANTE, th. 13, n. 488-491 CAPUT II DE ANGELORUM OPERATIONIBUS 488. Connexio materiae.-Post explicationem eorum quae ad exis– tentiam et naturam angelorum pertinent, dicendum est de eorum ope– raiionibus; omne ens creatum ordinatur a Deo ad suam perfectionem, quam acqu!rit per op-erationes sibi proprias; cum enim angeli sint subs– tantiae pure spirituale1;, habere debent operationes quae puro spiritui competunt, nempe intellectionem et voluntatem. Quapropter dicendum est: a) de intellectione et b) de voluntate an– gelorum. ART. I De intellectione angelorum Pauca dicemus: a) de intenectus existentia; b) de ejus objecto, et c) de modo intelligendi angelorum. I.--DE EXISTENTIA INTELLECTUS IN ANGELIS THESIS 13.ª: Angeli sunt intellectu praediti. 489. Censura.-Est doctrina de fide divina in sacra Revelatione formaliter contenta, quatenus dicit angelos bonos gloriam aeternam meruissc. Jamvero ad meritum vel demeritum necessaria est intel– lectio. 490. Probatur ex Sacra Scriptura.- Dicitur in Scriptura angelos vi– dere faciem Patris (1). Sed visio Dei angelorum non potest esse nisi intellectualis. Ergo angeli habent intell-ectum. Ex ratione theologica.-Angeli sunt substantiae pure spirituales. Atqui omnis substantia qua magis est spiritualis, magis est intellectua– lis, quia immaterialitas radix est intellectionis. Ergo ... (2). 491. Scholion. a) Non adest in angelis distinctio intellectus in agentem et possibllem; nam angeli species intelligibiles non educunt ab objectis materialibus, sed eas habent ab initio sibi comparatas (3). (1) Mt., 18, 10. (2) Cfr. supra rte Deo Uno, th. 9. (3) 1, q_ 54, a. 4; SCOTUS tamen hoc non admlttlt, c!r. 1n II Sent., dist. 3, q. 11,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz