BCCCAP00000000000000000000547

4 DE DEO UNO, th. 1, n. 5-6 quod simul causa est efficiens et finalis omnium rernm; ne igitur eadem bis rt>petamus, demonstrationem existentiae Dei plane praetermittimus. Quapropter de possibilitate cognoscendi et demonstrandi existen– tiam Dei agemus in thesibus proxime sequentibus; et primo quidem de possibilitate co!}noscendi existentiam Dei; secundo vero, de ejus de– monstratione. Sed cum alicujus objecti cognitio et demonstratio variis modis fieri possit, sive scilicet a priori sive a posteriori, immediate per intuitionem vel mediate per discursum vel per auctoritatem, inquirendum €rit quo– modo aut qua via existentiae Dei cognitio nobis possibilis sit. Praeterea, quia sumus in tractatu theologico, investigandum a nobü; est quid circa hanc tanti momenti quaestionem ~-evelatio nos doceat. THESIS l.ª: Potest homo suis viribus naturalibus existentiam Dei certo cog– noscere per ea quae facta sunt. 5. Connexio materiae.-Accedimus ad primam thesim nostri tracta– tm1, non certe parvi momcmti in nostris praecipue diebus, in quibus Rationalismus aliique errores ubique grassantes adeo invaluerunt, ut existentiam Dei certo cognoscere et ctemonstrare humanae ratiolli na– turali temerario impioque ausu negaverint; neque tamen hanc solam veritatem infitiati sunt, verum -etiam alias veritates ordinis naturalis, utputa existentiam animae rationalis ejusque libertatem et immortalita– tem; necesse igitur est firmiter stabilire quid ratio valeat certo cognosce– re, maxime in his qua-e ad fin-em hominis spectant; cum autem nos simus in Theologia Dogmatica, et firmiorem habeamus propheticum sermonern quam in Theologia Naturali, inquirendum a nobis erit quid revelatio nos doeeat circa potentiam hominis devcniendi in certam existentia-e Dei cognitionem. 6. Ex¡llicatio terminorum.-Ut autem clare et ordinate procedamus, necesse est per prius determinare sensum nostrae theseos; nihil aliud, uti scitur, progr-essui alicujus scientiae magis convenit quam accurata et expolita terminorum declaratio. Potest.-Adest in homine vis quaedam deveniendi in consecutionem alicujus rei; quapropter, si talis vis invenitur in homine, horno non in– diget aliquo auxilio superaddito; sed, suis viribus relictu~, horno valet id assequi. At, uti scitur, duplex adest potentia, physica scilicet -et moralis: physica, quando adsunt facultates aliquid adipiscendi; moralis, quando adsunt, tum facultates, tum media, ita ut impedimenta moralia, e. g. passiones, aliaque hujusmodi non prohibeant quominus res attingatur ab agente. De quanam agitur in praesenti?-Certe non tantum de potentia physica, verum etiam morali. Homo.-Per hanc vocem nolumus int-endere istum vel illum deter– minatum hominem, e. g. Petrum vel Paulum, sed hominem in genere,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz