BCCCAP00000000000000000000547
272 DE DEO CREANTE, th. 12, n. 481-485 Scholion.-Attamen sensu improprio dici potE:-st angelos constare materia (potentia) et forma, nam in ipsis adest compositio metaphysica ex esse et existere, ex substantia et accidentibus, ex nat~ra et persona– litate; angeli enim mutantur et perfectiones acquirunt; licet enim an– gelus in sua essentia physica sit simplex, compositionem metaphysicam habet. Hinc sacra Congregatio studiorum, thesi 7, habet: «Creatura spiritualis est in sua essentia omnino simplex; sed re– manet in ea compositio duplex: essentiae cum esse et substantiae cum accidentibus .> QUAESTIUNCULAE. 481. Utrum angeli sint numero plurimi.-Respondendum est affir– mative; nam id satis constat ex documentis sacrae Scripturae et Pa– trum: «Audivi vocem angelorum multorum... et erat numerus eorum millia millium-:, (1). Christus dicit Patrem posse exhibere <<plus quam duodecim legiones angelorum» (2). Cfr. Patres supra citatos. 482. Utrum angeli sint incorruptibiles.-A/firmative, nam angeli sunt materiae expertes; corruptio enim nihil est aliud nisi separatio for– mae a materia. Ubi materia non est, nec corruptio esse potest. 483. Utrum angeli sint inaequa]es, seu alii aliis suDer:i'Jres.-Affirma– tive, uti constat ex Sacra Scriptura, nam in ea dicitur: «Raphael est unus ex septem qui adstant ante Dominum» (3), Michael est «unus de pri.ncipibus primis» (4), archangelus, dux....(5). 484. Utrum sint ordines Angelorum.-Respondendum est novem esse ordines Angelorum. Nam in Sacra Scriptura novem nomina adhiben– tur ad angelos deslgnandos: Cherubim, Seraphim, Throni, Dominatio– nes, Virtutes, Potestates, Prlncipatus, Archangeli, Angeli. Jamvero nulla ratio nos cogit ad credendum haec nomina esse synomina. 485. Utrum sint hierarchiae Angelorum.- Hierarchia est multltudo sub principe ordinata. Theologi, post Dionysium (6), tres hierarchias distinguere solent in angelis, quaru.m: Prima complectitur: Cherubim, Seraphim, Thronos. Secunda complectitur: Dominationes, Virtutes et Potestates. Tertia complectitur: Principatus, Archangelos et Angelos. Unaquaeque hierarchia suas habet excellentias et rnunia; prima sci- licet adstat coram Deo, et a Deo illuminatur; secunda illuminatur a prima et illuminat inferiores; tertia illuminatur a secunda, et mittitur ad homines, quos ipsi illuminant (7). (1) Apoc.. 5, 11. (2) Mt., 26, 53. (3) Tob., 12, 15. (4) Apoc.. 12, 7. (5) Dan., 12, 15. (6) De coelest. hierarchia, c. 6, 10. (7) 1, q. 108, a. ~-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz