BCCCAP00000000000000000000547

270 DE DEO CREANTE, th. 12, n. 479-480 2.º) Quoad eorum naturam. 1. 0 ) In Sacra Scriptura nunquam fit sermo de corpore aut anima angelorum. 2. 0 ) Sacra Scriptura angelos vocat «spiritus»; verum est quod ali– quando anima hominis appelletur etiam spiritus, at s€mper cum addito: «Spiritus hominis qui in ipso est» (27); «sviritu.i nostro» (28), dum an– geli simpliciter et sine ullo addito spiritus vocantur. 3. 0 ) «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus príncipes et potestates... contra spiritualia nequitiae, in coe– lestibus» (29). Unde angeli, saltem mali, sunt «spiritualia nequitiae», contra quos nostra debet esse colluctatio. Nec dicas: angelos apparere sub forma sensibili, actus vitae ani– malis exercere, igne torqueri, cum filiabus hominum connubia inlisse, quae omnia nonnisi substantiae corporales efficere possunt. Nam: 1. 0 ) Angeli apparere possunt sub forma sensibili, etsi corporis et materiae sint expertes, non aliter ac ipse Deus qui aliquando sen– sibiliter apparuit (30). 2. 0 ) Non epulantur, nisi apparenter; nec exercent actus vitales, ut nutrire, sentire, quia corpus ab ipsis assumptum non informant. 3. 0 ) Igne torquentur, non quidem per exercitium naturalis virtutis corporum, sed per divinam virtutem. 4. 0 ) Commercia carnalia non !neunt, quia textus objectus intelligi non debet de angelis, sed de bominibus, probabilius de filils Seth, qui commercium carnale babuerunt cum filiabus Cainitis (31). 480. Ex Traditione: 1. 0 ) Quoad existentiam angelorum. Necesse non e.st testimonia Patrum colligere ad probandam exis– tentiam angelorum; Patres enim id aperte testantur. Clemens Romanus: «Multitudinem universam angelorum ejus dili– genter consideremus, quomodo adstantes voluntatem ejus exsequan– tur» (32). Stus. Justinus: «Colimus exercitum angelorum bonorum qui Deo obe– diunt et ipsi símiles sunt» (33). Stus. Augustinus: «Angelos esse novimus ex fide» (34). (27) (28) (29) (30) (31) (321 (33) (34) Ad Rom., 8, 12. I cor.. 2, 11. Ad Enh .. 6, 12. Ex., 3. 2: 19, 9, 18. Cfr de hac de B:U'\ITMET,ATJER, in Genesim, pag, 212; et HETZENAUER, Com– ment. in Genesim. pRg, 128. Epi•t. ad Cor , c. 34, n. 5. Apolou.• 6. In Ps. 103, sermo 1.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz