BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA ANGELOE,UM, th. 12, n. 478-479 269 tinctio fit inter creaturas corporales, quae sunt absque spiritu, et crea– turas humanas, quae spiritu et materia constant, et creaturas angelicas. quae sunt sine materia, seu spirituales (17). 479. Probatur ex Sacra Scriptura. l. 0 ) Quoad eorum existentiam. Res adeo est clara ut Stus. Gregortus scribere potuerit: «Esse namque angelos et archangelos f ere omnes sacri eloquii paoinae testantur-:. ( 18). Aliqua documenta sufficiant: a) In Veteri Testamento.-Angelus custodit portam paradisi (19); consolatur Agar in deserto (20); Jacob vidit scalam et angelos ascen– dentes et c1.escendentes per eam (21), angelus corripit Balaam (22), percutit viras Senacherib (23); comitatur Tobiam, cui universa praes– tat servitia (24). b) In Novo Testamento angelus mittitur ad Zachariam, ad Bea– tam Virginem Mariam in annuntiatione, ad Stum. Joseph, ad pastores; consolatur Christum in Gehetsemani; Pater potest exhibere Filio plus quam duodecim legiones angelorum; angelus annuntiat resurrectio– nem Christi, etc.... , quae omnia tam clara sunt ut majorem enumera– tionem penitus excusent. Jamvero, angeli, de quibus tam frequens est sermo in Scriptura, non sunt: a) Manifestationes potentiae divinae, nec inspirationes a Deo im– missae, nee vires naturae ad sensum adversariorum, sed substantiae creatae subsistentes, nam: Excerc-ent actiones personales, negotia gerunt, notitias deferunt, lo– quuntur. mandata -exsequuntur, Deum laudant, gaudent de peccatore poenitentiam agente; aliqui angelorum libertate utuntur meritorie, et gloriam adipiscuntur; dum, e contra, alii libertate abutuntur et pu– niuntur. b) Non sunt personificationes divinae, sed Deo inferiores, nam Deo obediunt et inserviunt; sunt ministri Dei quibus ipse utitur tamquam instrumentis, Deum adorant, etc.... e) Non sunt homines a Deo delegati, sed hominibus superiores: «Minuisti eum (hominem) paulo minus ab angelis» (25). «Angeli fortitudine et virtute cum sint majares» (26). d) Non sunt animae defunctorum, quia aliqui angelorum peccarunt, dum animae defunctorum vix peccare possunt. (17) Id ipsum censent: STUs. THOMAS, De Malo, q, 16, ª· 1; SALMANTICENSES, De Angrlis ctisn. l. n fl; SUAREZ, De Angelis, lib. 1, c. 6, n. 6; VASQUEZ, In l, disp. 78, c. 3, et alii. (18) H,J1fl.. ~4. in Ev., n. 7; PL., 76, 1249. (l!J) Gen., 3, 24. (20) Gen., 16, 7. (211 Gen., 28, 12 (22) rvum .. 22, 31. (23) IV Ue.CJ., 1, 3. (24) Tob .. 5. (21') Ps 8, 6 (26) II p,,tr., 2, 11.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz