BCCCAP00000000000000000000547

268 DE DEO CREANTE, th. 12, n. 477-478 Praecursor Domini; sacerdotes (10), 4ui 1'egatione funguntur nomine Dei in popuio; prophetae (11) qui futura nuntiant; Spiritus coelestes, sive boni sive mali quibus Deus utitur in mundi gubernatione. Sensu theologico et ecclesiastico sub nomine Angeli veniunt: subs– tantiae mere spirituales, a Deo creatae, et subsistentes. Dicitur: Substantiae, ut excludatur error Anabaptistarum, Protes– tantium Liberalium et Rationalistarum qui dicunt angelos esse mani– festationes divinae potentiae aut vires naturae aut inspirationes a Deo immissas. Creatae, ut distinguantur a Deo, cui sunt inferiores. Spirituales, ut indicetur angelos esse inteUectu ac voluntate prae– ditos, et distinctio fíat inter angelos et substantias materiales. Mere spirituales, ut indicetur ang-elos non esse ordinatos, sicut ani– mam humanam, ad informanaum corpus, etsi subtilissimum. Subsistentes, ut indicetur angelos vera personalitate gaudere. 477. Adversarii. a) Existentiam angelorum negant: 1. 0 Samaritani et Sadducaei qui dicebant «non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum» (12). 2. 0 ) Anabaptistae qui dicebant, angelorum nomine significari ma– nifcstationes dívinae omnipotentiae (13). 3. 0 ) Protestantes Liberales, secundum quos angeli nihil aliud sunt quam inspimtiones divinae hominibus a Deo immissae. 4. 0 ) Rationalistae qui dicunt sub nomine angelorum intelligi opor– tere i,ires naturae, quae, si utiles sunt hominibus, vocantur angeli bo– ni; si vero noxiae, appellantur angeli mali (14). 5. 0 ) Spiritistae, pro quibus angeli sunt animae defunctorum, com– mercium habentes cum hominibus. b) Naturam angelorum negant: 1. 0 ) Aliqui sancti Patres tribuerunt angelis corpora saltem subtilia; alii, quosdam textus Sacrae scripturae non recte intelligentes, dixerunt angelos commercium carnale habuisse cum filiabus hominum (15). 478. ,censura. a) Quod angeli e:ristant, et quidem per creationem, est de fid-e divina catholica definita in Concilio Lateranensi IV: <<Qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde hu– manam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam» ( 16). b) Quod angeli sint substantiae mere spiritua.les, seu omnis mate– riae expertes, est sa.ltem theologice. cert.um; in praecitato canone dis- (101 (11) (12) (13) (14) (15) (16) Mal., 2. 7. Agg. l. l!l, Act. Aoost.. 23, 8 Cfr. VAN N0ORT, op, cit.. n. 101. Ita STADE, ThPOloc¡ie, n, 236 sqs, Ita STUS. JUSTINUS, A'/Jol., 2, 5: ATHENAGORAS, Legat. 'IJTO Christ.. n. 24; CLEMENS ALEXAND., Paedag., lib. 3, c. 3; STUs. AUGUSTINUS, in Ps. 85. n. 17; De Gl'n, ad lirt., lib. 3. c. 10: RUPPERTUS ABBAS, De Victoria Verbi Dei, l. 1, c. 26: STUS. BERNARDUS, In Cant., sermo 5, n. 7; PL., 183, 805; CAJETANUS, !n Zph., 2, l. DENZINCE!l), 428; cfr. Conc. Vatican., DENZINGER, 1783.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz