BCCCAP00000000000000000000547
266 DE DEO CREANTE, th. 11, n. 471-473 pe;: conservationem pergunt in suo esse; per concursum adjimantur in suis actionibus; per gubernationem denique perducuntur ad ultimum finem juxta ordinem ab aeterno a Deo praeconceptum. Ideo gubernatio est pars divinae Providentiae qua Deus ordinem, ab aeterno in sua mente praeconceptum, in t,emporn exsequ.itur, res crea– tas perducendo ad ultimum finem. 471. Censura.-Th<:sis desumpta est ex definitione Concilii Vati– cani: «Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti virtute non ad au– gendam suam beatitudinem, sed ad manifestandam suam perfectionem..•, liberrimo consilio... utramque de nihilo condidit. creaturam»... ( 1). «Universa vero, quae condidit, Deus provídentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque in finem fortiter et disponens omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ea etiam quae libera creaturarum actione futura sunt» (2). 472. Prnbatur ex Sacra Scriptura.- Omnia documenta in thesi 13 de Dec Uno allata ad probandam Providentiam divinam, ad omnia quam– tumvis minima sese extendentem, pariter probant Deum gubernare et ad finem w,quc dirigcre; quare neccsse non est €adem :::-epetere. Ex ratione theologica.- «Quum optimi sit optima producere, non convenit summae Dei bonitati quod res productas ad perfectum non perducat. Ultima autem perfectio uniuscujusque est in consecutione fi– nis. Unde ad divinam bonitatem pertinet ut sicut produxit res in esse, ita etiam eas ad finem verducat, quod est gubernare» (3). 473. Corollarium.-Hoc in loco dicendum est de gubernatione Del id ipsum quod in tractatu de Deo Uno fuit dictum de Providentia, nemp0 quod gubernatio sit immediate a Deo quantum ad rationem gu– bernationis; partim vero immediate et partim mediate, quantum ad ejus exsecutionem (4). Et quia Deus gubernat omnia secundum mqdum suae naturae, res scilicet, naturales, necessario, res vero liberas, libere, sequitur quod gu– bernator generalis permittat aliquando creaturas liberas a bono par– ticulari deflectere, in quo c0nslstit malum morale; at malum ipsum mo– rale ordinatur a Deo in bonum generale (5). Quapropter nihil effugere potest gubernationem Dei; omnia enim tendunt ad ultimum finem, a Deo intentum, nempe ad suam ·gloriam manifestandam. (1) DENZINGER, 1783. (2) DENZINGER. 1784. (3) l. q. 103, a. l. (4) Cont. Gent, 3. 78. (5) I, q, 103, a. 7-8; cfr. LAMTROY, De divina gubernatione, in CollBrug., 25 (19'15). 112-115; A. VANnENBERGHF, De directione rerum in finem, ibid., 37 í 1937), 224-227.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz