BCCCAP00000000000000000000547

DE RERUM GUBERNATIONE, th. 11, n. 468-470 265 secus potentiam movet quin potentia seipsam moveat; est enim a Deo simpliciter mota. Quando agitur de ipsa electione voluntatis, adsunt duae sententiae: Prirna sententia dicit Deum movere voluntatem ad bonum in corn– muni, non vero ad ipsam electionem voluntatis, nam voluntas ipsa in vi aHect10nis ad finem sese inclinat ad eligendum: <<Per hoc quod vult finern, movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem» (16). Secunda sententia dicit influxum Dei se extendere ad utrumque nempe ad bonum in communi et ad ipsam electionem voluntatis, quia electio est transitus de potentia ad actum, ideoque etiam ad ipsam sese rxtendere debet; secus aliquid esset quod causalitatem divinam effugeret, nam determinatio voluntatis ad unum prae alio eligendum ess'3t independens a divina determinatione, quod admitti non potest. Quomodo voluntas, physice et immediate a Deo mota, seipsam li– bere adhuc moveat, ideo est quia Deus unumquodque movet secundum modu,11 suum: res scilicet naturales, necessario; res vero liberas, li– bere <17). Molinistae dicunt concursum divinum immediatum et physicum non esse Eatura praevium, sed simultaneum, ita ut Deus et res creatae agant veluti duae causae ínter se conjugatae ad unam eamdemque ope– rationem perficiendam, «non secus ac cum duo trahunt navim»; hinc influxus simultaneus confertur a Deo in ipso instanti, in quo, vi scien– tiae mediae, praevidit creaturam sese applicari ad agendum (18). 469. Quaenam sententia amplectenda.- Sine ullo dubio sententia Thomistica principiis metaphysicis apparet conformior, etsi difficile sit in ipsa libertatem humanam componere cum physica praemotione; sen– tentia vero Molinistica libertati humanae favet, sed difficile explicat scientiam Dei a creatura independentem, nec valde commendatur ra– tione concursus simnltanei, qui concurrere quidem potest ad effectum seu operatmn, non tamen ad ipsam operationem, quae tamen, utpote actuatio alicujus activaP potentiae, ab ipsa potentia immediate egredi debet (19). ART. III De rerum gubernatione THESIS 11.ª: Universa, quae condidit, Deus solus sapientissime gubernat et regit. 470. Connexio materiae.- Bene distinguere oportet gubernationem a conservatione et a concursu; per creationem enim res accipiunt esse; (16) (17) (18) (19) 1-II, q. 9. a. 3; ita BILLOT. De Gratia, pag. 25 sqs.; PIGNATARO. OP. cit., pag. 517 sqs.; VAN DER MEERSCH, De DPo Uno et Trino, n. 418; MA!<ZONI, De Gratirt, n. 29? sqs. BAÑEZ, in I, q 14, ª· 13; BILLUART, De Gratia, diss. 5, a. 2, parag. 3; Hu– CON. t. 1, nag 561, et t. 2 De Gratia, Q. 4, a. 2; PEGUES, Comment fr. litt., t. 5, pag.. 304 SQS.; GARRIGOU-LAGRANGE, Dieu... , pag. 409 sqs.; NORBERTO DEL PRADO. De (lratia et libero arbitrio, p. 2 et 3. MAZZELLA, De Gratia, n. 141 sqs.; PESCH, De Deo Creante. n. 73 sqs.; De Gratia, n. 50-67; SCHU'FINI, De Gratia, th. 11; URRABURU, Theodicea, disp. 7, et a!ii multi. Quoad historiam concursus immediati, sive praevii sive simultanei aliasque hujus generis quaestiones, cfr. LERCHER, OP. cit., n. 510-516.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz