BCCCAP00000000000000000000547

264 DE DEO CREANTE, th. 10, n. 467-468 «Idem rero Deus, qui operatur omnia in omnibus» (8). «Qui operit coelum nubibus et parat terrae pluviam» (9). «Si fenum agri... Deus sic vestit, quanto maois vos modicae fi– dei» (10). «In ipso enim (Deo) vivimus et nwvemur et sumus» (11). Ex Trarli!ione.- Patres hanc doctrinam ita extollunt ut nulla oín– nino, etsi minima, actio a creatura operetur sine divino concursu. Stus. Theophilus Antiochenus: «Dei est operari et nutrire et pro– videre et gubernare et vivificare omnia» (12). Stus. Hieronymus, Pelagiano cuidam objicienti: «Si in sinou.lis re– bus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio, ergo et calamum tempe– rare ad scribendum, et temperatum punice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jeju– nare, flere, ridere, et caetera hujusmodi, nisi Deus juverit, non poteri– mus?. respondet Atticus: «Juxta meum sensum non posse perspicuum est» ( 13). Stus. Joann. Chrysostomus: «Cum vides ergo solem orientem, lunae cursum, stagna, fontes, fluvios pluvias, et naturae cursum, sive in se– minibus, sive in nostris et brutorum corporibus, aliqua omnia per quae hoc universum consistit, disce perennem Patris operationem» (14). Nota tamen omnia ista testimonia interpretari posse de concursu mediato, etsi sensu obvio melius et facilius intelligantur de immediato. 1 Ex ratione theologica. l.º) Deus est causa prima et universalis– sima totius entis. Atqui actiones crcaturarum sunt entia. Ergo Deus est causa etiam actionum creaturarum in quantum entia. 2. 0 ) Agere sequitur esse. Atqui esse creaturarum pendet a Deo. Ergo earum agere debet etiam a Deo pendere. 3.º) Creaturae sunt instrumenta Dei. Atqui instrumentum non mo– vetur nisi in quantum motum a causa principali. Ergo ídem sequitur ac prius. «Deus est causa actionis cujuslibet, ait Stus. Thomas, in quantum dat virtutem agendi, et in quantum conservat eam, et in quantum ap– plicat actioni, et in quantum eJus virtute omnis al.ia virtus agit> ( 15). 468. Schoiion: Qualis sit influxus Dei.-Thomistae et Molinistae acriter disputant circa naturam influxus divini in actiones creaturarum; Thomistae dicunt concursum divinum esse praemottonem qua Deus de– terminat et applicat causas secundas ad operandum; quando agitur de actibus indeliberatis. nulla est difficultas; influxus divinus intrln- (8) I Cor., 12, 6. (9) Ps. 146. 8. (10) Mt.. 6, :lO. (11) Act. A post., 17, 28. (12) Ad Autol., lib. 1, n. 4; Journel, 171. (13) Dial. contr. Pelau., lib. 1, n. 3; Journel, 1403. (14) In Joan., hom. 37, n. 2; PG., 59, 214. (16) De pat., q. 3, a. 7: De Verit., q. 24, a. 1, ad 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz