BCCCAP00000000000000000000547

CAPUT I DE DEI EXISTENTIA ET COGNITIONE In hoc capite agemus in quatuor articulis: a) De possibilitate cognos– cendi et demonstrandi existentiam Dei; b) De necessitate demonstrandi existentiam Dei; e) De valore objectivo hujus cognitionis et demonstra– tionis; d) De viis, quibus certo demonstratur existentia Dei. ART. I De possibilitate cognoscendi et demonstrandi existentiam Dei § !.-DE POSSIBILITATE COGNOSCENDI EXISTENTIAM DEI 4. Connexio materiae.-Cum nulla scientia inquirat, nec inquirere possit has vel illas proprietates illius rei, cujus existentiam penitus ignoret, necesse est quod antequam ulterius procedat, existentiam ip– sius accurate demonstret; ita pariter Sacra Theologia, antequam essen– tiam et attributa divina investiget, demonstrare debet ipsius existen– tiam. Nunc autem, sunt scientiae, quae non indigent tali praevia demons– tratione, quia earum objectum tam manifestum est tamque irrefraga– bile, ut injuriam faceres alicui, si illud patefacere studm,ris; sic e. g. scientiae mathematicae et chemicae, quae quantitatem aut certas qua– litates rerum inquirunt. At vero sunt et aliae scientiae, cujus objectum primo saltero intui– tu non apparet; in his scientiis antequam aliquis inquirat quid sit, quae– rere debet an sit. Et hoc praecise accidit in Sacra Theologia, cujus ob– jectum-Deus-, oculis corporis absconditur. Porro, Deum existere jure possumus in praesenti supponere demons– tratum, quippe in Philosophia Naturali tractatus quidam conficitur in qua id exprnsse probatur: dari scilicet in rerum natura aliquod ens perfectissimum, infinitum, ab omnibus creaturis prorsus independens,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz