BCCCAP00000000000000000000547
DE CONCURSU DIVINO, th. 10, n. 465-467 263 Sensus theseos est quod Deus physice et immediate agat in omnes et singulas cn~aturarum actiones ita ut ipse active et efficienter po– tentias moveat et applicet ad agendum quamlibet operationem natu– ralem, sive bonam sive malam, sive magnam sive parvam, ita ut tota actio et totus effectus sint a Deo et a creatura. 465. Adversarii. a) Jam tempore Sti. Augustini erant aliqui qui dice– bant <dantumrrwdo mundum fuisse factum a Deo, caetera jam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinavit ea jussit; Deum autem ipsum nihil operari» (1). b) Durandus dixit Deum mediate tantum concurrcre ad actiones causarum secundarum, quatenus creaturas creavit et in esse eas con– servat (2); nostris in diebus id ipsum videntur pugnare Iglesias, Manya, Papagni ac Sertillanges (3). 466. Censura. a) Quod Deus ad omnes et singulas actiones crea– turarum concurrat sine determinatione influxus immediati vel mediati, est doctrina saltem theologice certa: secundum aliquos, de fide; juxta alios denique, dicenda est sententia communissima. Catechismus Romanus: «Non solwn autem Deus, universa quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat, verum etiam quae moven– tur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut quamvis causarum secundarum efficientiam non impe– diat, praeveniat tamen, quum ejus occultissima vis ad singula perti– neat» ( 4). b) Ex damnatione in Syllabo: «Neganda est omnis actio Dei in ha– mines et mundum» (5). e) Quod concursus divinus sit immediatus et physicus, est doc– trina saltem theologice certa ab omnibus theologis contra Duranclum admissa (6). 467. Probatur ex Sacra Scriptura.-In qua continuo dicitur Deum operari omnia in omnibus, operire coelum nubibus, terrae parare plu– viam, fenum producere, aliaque similia. Jamvero hae locutiones possent forte intelhgi de concursu mediato, at melius et plenius interpretantur de immediato et physico. «Domine, dabis pacem nobis: omnia enim ope– ra nostra operatus es nobis (7). ( 1) De Gen. ad litl., Jlb. 5, c.· 20. (2) H Senr.. d!Rt. 1, q. 5; cfr. TEIXIDOR, S. J .. Del concnrso inmediato de Dios, in ERtEcl.. 7 (1928), 5-23; 8 (1929). 332-362; 9 (1930), 321-350; 11 (1932), 190-227, 2fül-322. (3) IGLESIAS, De Deo crea;ionis finem exsequente (México, 1951), 153; MANYA, De Deo cooperante (Barcelona. 1946), c. 6; PAPAGNI, La mente di S. Tom– masso intorno alla mmione divina nelle creature <Benevento. 1902), c. 3 sqs.: Srn.TII.I,ANGES, Saint Tllomas d'Aquin (París, 1925), 1, 255-268, et Les grandes theses de la philosophie thomiste (París. 1928), 138-143. De recenti disputati,me c!rca mentem sancti Thomae, cfr. bibllograph!am In SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, loe. cit., n. 253, in nota. (4) P. l. c. 2, n. 22. (5) DENZINGER, 1702. (6) Hanc doctrinam retinent generatim Theologi; cfr. VAN NooRT, op. cit., n. 50: PESCH, OP. cit., 69: HTJGON, op. cit., t. 1, pag. 558; VAN DER MEERSC•t, in DTC,, art. Grace; PIGNATARO, OP, cit., th. 55; LERCHER, OP. cit., n. 503- 509: POHLE-GIERENS. 447; BERAZA, 1386; PARENTE, 85, etc. (7) Is., 26, 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz