BCCCAP00000000000000000000547
DE RERUM CONSERVATIONE, th. 9, n. 462-463 261 -------- 462. Probatur ex Sacra Scriptura.- <<Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, con– servaretur?» ( 4). Filius Dei est «portans omnia verbo virtutis suae» (5). Ex his testimoniis constat omnia a Deo cr'-'ata permanere quia ipse vult, quia omnia virtute sua conservantur; alii.s verbis, quia Deus in– fluxu suo positivo et directo conservantur in esse. Ex Tratlitione.-Ha-ec ipsa doctrina clare affirmatur a sanctis Pa– tribus: Stus. Irenaeus: «Omnia ... perseverant quoadu.sque ea Deus et esse et perseverare voluerit» ( 6). Stus. Grcgorius: «Cuneta ex nihHo jacta sunt, eorumque essen– tia ad nihilum tenderet nisi eam auctor omnium regiminís manu te– neret» (7). Ex ratione theologica.-Ea, quae ab aliquo dependent quantum ad to– tum suum esse, indigent conservatione et influxu positivo et directo continuo illius a quo facta sunt. Atqui creaturae pendent a Deo quan– tum ad totum suum esse. Ergo. Prob. majar.: Dupliciter possunt €ffectus dependere a causa: quan– tum scilicet ad fieri et quantum ad esse. Effectus p-endent a causa quantum ad fieri, quando, cessante causa, potest effectus .subsister-e sine illius influxu; e. g. filius p€ndet a patre in ejus fieri, sed mortuo patre, filius subsistit sine ejus influxu; ratio est quia filius pendet a patre quantum ad fieri tantum. Sed alii sunt effectus qui pendent a causa quantum ad totum esse; ad totum, inquam, tam scilicet quoad subjectum quam quoad formam, et ideo nou possunt produci nisi ex nihilo ab eo qui potest totum esse ex nihilo educere. Jamvero, effectus pendent a sua causa quantum ad id quod a causa accipiunt; si accipiunt tantum fieri, pendent a causa quoad fiert tan– tum; si vero accipiunt totum esse, pendent a causa simpliciter quoad esse (10). Minar, non indiget declaratione, nam superius probatum est om– nes res creatas fuisse a Deo ex nihilo eductas. 463. Scholion: Quomodo intelligenda sit virtus Dei conservativa.-– Non certe quasi repetita creatio, aut continuata reproductio rerum, dis– tincta a prima creatione, sed quasi actio continuans esse rei, ita ut eadem actio, quatenus creat, dicatur creatio; quatenus vero continuat esse rei, appelletur conservatio (11). (4) Sap.. 11, 26. (5) Ad Hebr., l. 3. (6) Adv. haer., lib 2, c. 34, n. 3; Jonrnel, 207. (7) Moralia, lib. 16, c. 37; Journel, 2310. (8) Orat 2e, n 16; Journel, 987. (9) ne Gen. ad litt., lib. 4, c. 12. (101 1, q. 104. a. 2, ad 2: cfr. SUAREZ, Metaphysisa, disp. 2, sect. 1, n. 9-14; Dll: MARIA, Theol. nat., p. 2, q. 4, a. 2. ! 11) Contr. Gent., lib. 3, c. 65.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz